Articulus 2
Introductio testimoniorum veteris legis de adventu et fraude atque malitia Antichristi.
THEOLOGUS. — Quamvis de Antichristi adventu itemque fallacia, nec divinus David, nec Isaias, nec Jeremias, nec alii Prophetæ tacuerunt, nihilo minus sapientissimus Daniel, divinorum secretorum speculator, atque regnorum successionum ac temporum mundi summus descriptor, de eo plenius atque profundius scripsit.
Itaque quatuor regnis præcipuis (quorum ultimum atque fortissimum intelligitur Romanorum imperium) descriptis, de
Antichristo mox subjungens Propheta : Considerabam, inquit, cornua, id est decem regna in quæ ante Antichristi adventum dividetur regnum Romanorum, quemadmodum ait Apostolus : Nisi venerit discessio primum, id est separatio ab obedientia Romani imperii. Sequitur in textu : Et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum, id est Antichristus, primo parvus, utpote de ignobili tribu Dan, ex parentibus vilibus nasciturus, de medio eorum, id est in uno regnorum, quia in Babylone nascetur. Sequitur in textu : Et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie ejus, id est, Antichristus tres reges de decem regnis occidet primo, videlicet regem Africæ, Ægypti, et Æthiopiæ, prout exponitur in Historia scholastica : quo facto, alii septem se ei subjicient.
Sequitur in textu : Et ecce oculi quasi oculi hominis erant in cornu isto, id est, alta scientia erit in Antichristo, et os loquens ingentia, id est blasphemias magnas. Adspiciebam propter vocem sermonum grandium quos cornu illud, id est Antichristus, loquebatur.1 Et vidi quoniam interfecta esset bestia, et perisset corpus ejus; aliarum quoque bestiarum ablata esset potestas :2 quia post diem judicii, de quo ante dixit Propheta, omnis cessabit prælatio, quum utique Christus tradiderit regnum Deo et Patri.345
Sequitur in textu : Post hæc volui discere de bestia quarta, et de cornu illo quod ortum fuerat ante quod ceciderant tria cornua, id est de Antichristo. Adspiciebam, et ecce cornu illud, id est Antichristus, faciebat bellum adversus sanctos, et prævalebat eis, donec venit Antiquus dierum, id est æternus Judex, et judicium dedit sanctis Excelsi, quia Antichristus regnabit donec Christus eum spiritu oris sui occidat.6
Consequenter in textu Propheta exponit se ipsum, et quæ præmisit planius reserat : Bestia (inquiens) quarta, regnum quartum erit in terra, quod majus erit omnibus regnis, ipsum videlicet præcedentibus :7 et est Romanorum imperium. Et alius, scilicet Antichristus, consurget post eos, et ipse potentior erit prioribus, quia totius mundi principatum obtinebit, quemadmodum in Psalmo dicitur :89 Omnium inimicorum suorum dominabitur. Subjiciet enim sibi Judæos, Sarracenos, Tartaros, et quod dolorosius est, Christianorum quoque quamplurimos. Unde in textu dicitur, Tres reges humiliabit, sicut expositum est. Et sermones contra Excelsum loquetur : quia Dominum nostrum Jesum Christum, Unigenitum Dei, qui est virtus et sapientia Patris, totis viribus sine timore iniquissime blasphemabit;10 et sanctos Altissimi conteret, id est, veros Christianos interimet; et putabit quod possit mutare tempora et leges, propter ineffabilem sui cordis superbiam.11 Et tradentur, sancti videlicet, in manus ejus, usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis, id est, per tres annos cum medio dominium ejus durabit.12 Hebræus enim nomine temporis significat annum, et per pluralem numerum, annos duos. Sequitur in textu : Et judicium sedebit, ut auferatur potentia ejus et dispereat usque in finem, quia Antichristo divina virtute perempto, omnes Christo deservient.13
PHILOSOPHUS. — Nunc, precor te, revertere ad ordinem; atque velut ab exordio, me de Antichristi principio, medio ac fine informes, nativitatem ejus, vitam et mortem describens.
THEOLOGUS. — Quatenus fundamento innitamur firmo ac stabili, primum authenticæ testimonia inducam Scripturæ.
PHILOSOPHUS. — Hoc sapientiale est.
Footnotes
Chapter 111 of 187