Skip to the text

Articulus 10

De nativitate Antichristi, et loco ac genere, et quomodo dæmon descendet in ipsum.

THEOLOGUS. — Porro, quemadmodum Glossa ait super Apostolum, et Beda super Apocalypsim inducit, Antichristus in Babylone nascetur. Gorra tamen dubium asserit, an in Babylone Chaldææ aut Ægypti. Et videtur ei magis putandum quod in Babylone Ægypti nascetur, quoniam illa plurimum populosa est; Babylon vero Chaldææ destructa est.

PHILOSOPHUS. — Cur in Babylone nascetur ?

THEOLOGUS. — Babylon interpretatur confusio. Homo ergo peccati qui totum mundum confundet atque turbabit, et a vero Christo tantos avertet, non immerito in Babylone nascetur. Denique, sicut Jerusalem tenet speciem regni cœlestis, sic Babylon regni terreni. Ideoque in ea princeps hominum terrenorum nascetur, quemadmodum scriptum est : Recedentes a Deo in terra scribentur. Denique nascetur de tribu Dan.

PHILOSOPHUS. — Quis est iste Dan?

THEOLOGUS. — Patriarcha Jacob duodecim habuit filios : quibus quum moriens benediceret, de tribu unius eorum, videlicet Judæ, prophetavit Christum gignendum; de alterius quoque progenie, utpote Dan, innuebat nasciturum Antichristum, quemadmodum scriptum est : Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita. Et hujus signum est quod Joannes in Apocalypsi ceteris tribubus Israel non connumerat tribum Dan : nil enim de ea profatur.

Præterea, quia se Christum fatebitur, ea quæ de Christo sunt scripta, sibi adscribet. Ideoque verisimile est quod se de tribu Judæ ortum testabitur. Et denuo, quia de Christo ait Propheta quod de virgine prodiet, propterea aliqui dicunt quod se Antichristus de virgine natum edisseret, nec invenietur patrem habere in terris. Nihilo minus de parentum concipietur seminibus. Sed mox anima corpori ejus infusa, descendet in eum diabolus. Et sicut Magister Sententiarum enarrat libro secundo, tunc Lucifer solvetur : et ut opinor, ille occupabit possidebitque eum ex utero matris; cujus virtute, industria et operatione, puer gignetur, adolescet, aletur, et in singulis usque in finem dirigetur. Unde tota ejus vita erit peccatum, et secundum doctores, sicut in Christo a conceptionis suæ instanti erat plenitudo Spiritus Sancti, omniumque divinorum dona charismatum, sic quod tota ejus vita exstitit sanctitas pura ; sic in istum descendet spiritus nequam, eritque universa ipsius vita iniquitas atque fallacia.

PHILOSOPHUS. — Quid utique meruit puer ille, ut sic nondum discretionis tempus sortitus, possideatur impleaturque dæmone? Præterea, si a nativitatis suæ primordiis dirigetur a dæmone, erit quasi instrumentum diaboli, nec magis sua malitia sibi imputanda videbitur, quam dæmoniacis atque phreneticis.

THEOLOGUS. — Subtiliter arguis, quoniam præinducta tibi admirationem efficiunt. Verumtamen auditis quæ restant, vehementius (ni fallor) miraberis, et fortius quoque objicies. Ideoque ad hoc respondere differo, donec posterius convenientiori respondeam loco.

PHILOSOPHUS. — Hanc dilationem æquanimiter fero. Porro quæ in hoc disseruisti articulo, certa omnino sunt? authenticæ testimonio Scripturæ innixa?

THEOLOGUS. — Quod dixi Antichristum in Babylone gignendum, non legisse recordor in Scriptura canonica; sed neque agnosco unde id per Scripturam canonicam queat probari. Præterea, quod dixi eum de prosapia Dan nasciturum, quamvis a doctoribus per Scripturam probetur, auctoritates tamen illæ quæ ad hoc inducuntur, aliter accipi valent. Id equidem quod paulo ante induxi de libro Geneseos, Fiat Dan coluber in via, quidam doctorum, quos et Nicolaus de Lyra super Isaiam assequitur, non jam de impio Antichristo, sed de sancto Samsone exponunt.

PHILOSOPHUS. — Quomodo potest hoc fieri?

THEOLOGUS. — Hoc mirum non est : nam in sacra Scriptura per leonem sæpe Christus, interdum autem designatur diabolus.1 Nempe de Christo Joannes : Vicit, ait, Leo de tribu Juda; et de diabolo Petrus : Circuit, inquit, tanquam leo rugiens, quærens quem devoret.2 Sunt namque in leone fortitudo et feritas. Dicitur igitur Christus leo propter fortitudinem, dæmon propter feritatem. Sic et Samson colubro comparatur, itemque cerastæ : nam et ipse adversarios Israel pia fraude decepit, quemadmodum in libro Judicum legitur.3 Et Antichristus etiam illis similis appellatur, propter infectiones mortiferas impiasque fallacias quibus populum fallet. Amplius autem, quod dixi Joannem in Apocalypsi ideo non connumerare tribum Dan tribubus ceteris, quia de ea prodiet Antichristus, ab aliquo posset negari. Eadem quippe ratione de tribu Ephraim diceretur gignendus, quoniam nec illam commemorat.

PHILOSOPHUS. — Cur non computat eam cum tribubus aliis?

THEOLOGUS. — Quoniam principium idololatriæ de populo exstitit. De ea enim erat Jeroboam primus rex Israel, qui duos aureos vitulos fecit:4 a cujus peccato decem tribus usque ad captivitatem suam non recesserunt. Hanc causam quidam assignant; nec reprobo eam. Sed ipsa quoque de tribu Dan reddi potest. Ut enim in libro Judicum scribitur, idolum Michæ mansit in tribu Dan usque captivitatem ipsorum, ab eo utique tempore quo vastaverunt Lais:5 quod diu ante Jeroboam tempore fuit. Unde elucescit tribum Dan prius ad idololatriam declinasse, quam genealogiam Ephraim. Sed ad hoc satis rationabiliter dici posset, quod quamvis tribus Dan primo idololatra fuerit, non tamen eatenus ceteros ad idololatriam induxit sicut progenies Ephraim.

PHILOSOPHUS. — Qua ergo certitudine recipi jubes quæ de loco et genere Antichristi dixisti?

THEOLOGUS. — Non tali nec tanta ut recipienda est Scriptura canonica, sed probabiliter tantum, quoniam doctores catholici taliter aiunt, et Scripturæ divinæ concordare videntur. Hæc autem ideo fassus sum, quoniam ut supra ostendi, periculosum est de Antichristo multa asserere quæ per Scripturam authenticam non probantur aperte; et ut agnoscatur qua discretione utendum est in his quæ de filio perditionis traduntur.

Footnotes

  1. Apoc. v, 5. ↩

  2. 1 Petr. v, 8. ↩

  3. Judic. XVI. ↩

  4. III Reg. xii, 28. ↩

  5. Judic. xviii, 30, 31. ↩

Chapter 119 of 187