Skip to the text

Articulus 14

Responsio Theologi ad objectionem Philosophi de miraculis Antichristi.

THEOLOGUS. — Non omnium est fides, et novit Dominus qui sunt ejus. Porro Scriptura sacra fatetur :12 Crediderunt, inquiens, quotquot præordinati fuerunt ad vitam æternam. Unde et visis interdum magnis Christianorum miraculis, quidam credebant, quidam ea magicæ arti adscribebant. Nec enim exterius facta ad fidem salutarem sufficiunt, nisi et Deus per gratiam interius agat. Itaque quemadmodum, o Philosophe, arguis, sic est, profiteor. Sed quum Averroes tuus dicat, Operatio arguit formam : quid amplius tibi facere possum, quam quod te ad christianæ experientiam vitæ remitto ? Sicut nempe operatio arguit formam, sic vita fidem, et conversatio legem. Verumtamen, licet de quibusdam miraculis argui queat quemadmodum arguisti, non tamen de omnibus quæ Christus et sui fecerunt, quippe quæ a solo Deo fieri possunt.

PHILOSOPHUS. — Si in lege tua signa facta sunt soli Deo possibilia, de talibus fateor argumentum meum nil omnino procedere.

THEOLOGUS. — Vi argumentationis, et ut palem effers in foro contentioso, verum est ea signa ad fidem probandam non esse idonea, quæ malis quoque possibilia sunt atque communia. Sed habet fides catholica testimonium divini sigilli, quoniam ea Christus et sui egerunt, quæ nisi a Deo fieri nequeunt. Unde Salvator in Evangelio : Si, inquit, non venissem, et opera non fecissem quæ nullus alius facere potest, peccatum non haberent.3 Et nihilo minus denuo ait : Qui credit in me, opera quæ ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet.4

PHILOSOPHUS. — Quæ sunt illa ?

THEOLOGUS. — Multa et vere innumerabilia. Quis enim jam numerat quot in nomine Christi a Christianis præcipuis mortui suscitati sunt ? quoties sancti viri cordium aliorum secreta noverunt, et futura penitus indeterminata certissime prædixerunt? Sunt autem et alia multa valde miranda, ut penetratio dimensionum et suscitatio mortuorum brutorum.

PHILOSOPHUS. — Vellem de his in speciali plenius informari.

THEOLOGUS. — Nondum istud optasti, quando proposui de Christianorum miraculis specialem tractatum inducere. Itaque post pauca implebo quod cupis.

Footnotes

  1. II Tim. u, 19. ↩

  2. Act. xiii, 48. ↩

  3. Joann. xv, 22, 24. ↩

  4. Joann. xiv, 12. ↩

Chapter 123 of 187