Articulus 13
De signis et prodigiis quibus Antichristus homines fallet.
THEOLOGUS. — De Antichristo loquens Apostolus : Cujus est (inquit) adventus in omni virtute humanæ potentiæ, et signis et prodigiis, id est in parvis et in magnis mirabilibus.1 Faciet enim diabolica ope portenta magna : ut volare in aere, ignem de cœlo descendere, arbores repente florere, atque similia. Denique minora quoque efficiet, ut cæcos videre, surdos audire, claudos ambulare.
PHILOSOPHUS. — An concedis ipsum miracula esse facturum ?
THEOLOGUS. — Ratio miraculi dupliciter assignatur. Uno enim modo miraculum, secundum Augustinum, vocatur quidquid arduum vel insolitum, supra spem aut facultatem admirantis apparet. Et sic ea quæ naturali ordine cursuque rerum non fiunt, dicuntur miracula : et constat talia multa Antichristum facturum, sicut et magi Pharaonis et Simon magus. Secundo et proprie, miraculum dicitur quod omnem naturæ facultatem prorsus excedit, sic quod in rebus creatis non est aliqua virtus talium activa, sed solum obedientialis potentia, qua Deo creatori natura creata in cunctis deservit et paret quæ contradictionem non implicant : ut sunt virginem parere, mortuos suscitare, cordis arcana cognoscere, futura penitus contingentia ac indeterminata certo præscire. Et talia non poterit Antichristus veraciter facere, sed in præstigio tantum.
PHILOSOPHUS. — Ea quæ malis quoque conveniunt, divinam veritatem sufficienter non comprobant. Si ergo Antichristus cæcis visum, surdis auditum, etc., restituet, languores curabit, et similia faciet; indignum videtur quod in Evangelio talia de Christo ad fidem firmandam narrantur.
THEOLOGUS. — Multa sunt quæ fidem stabiliunt cum circumstantiis certis et aliis quibusdam sibi conjunctis, quæ tamen secundum se et sine relatione ad alia, nude accepta, ad fidei robur nequaquam sufficiunt. Verbi gratia, ut quod de Domino nostro dulcissimo Unigenito Dei Patris Jesu Christo legitur, quia dæmones expulit, cæcos illuminavit, paralyticosque curavit, et alia multa, secundum se et nude ad fidei firmitatem non sufficiunt : quia et mali talia, Deo permittente, facere queunt, et per naturalem scientiam medicinæque artem effici valet ut languores quidam curentur, quos Christus et sancti ejus discipuli miraculose curasse leguntur. Imo, ut cito ostendam, operatione diaboli talia multoque insuper mirabiliora effici possunt. Verumtamen, si præinducta Christi opera cum certis circumstantiis accipiantur, et cum comparatione ad alia quæ ad ipsum respiciunt, scilicet quod solo imperio ista peregit, sine operatione alicujus naturalis virtutis vel a dæmone vel alias occulte adhibitæ; tunc ista fidem satis corroborant.
Præterea, quod Christiani multi multa signa fecerunt, quæ tamen magica arte vel naturali virtute fieri possunt, fidem quidem confirmat, si credamus eos talia per divini invocationem nominis operatos, et non per secretas fallacias. Nos ergo qui certissime, imo experimentaliter, scimus quales fuerint et sint qui in nostra lege signa ista fecerunt, per ea in fide instruimur. Agnoscimus namque, quod tu quoque et cuncti àgnoscere valent qui secundum Christi legem religiose vivere volunt, quod veri atque perfecti Christiani humillimi sint, Deum summe amantes, veritatis zelatores, nil magis quam cum dæmone communionem aut fœdus habere vitantes, totam spem suam in Deo vero et vivo figentes, et ei soli pura absolutaque mente semper pro viribus vacare optantes : qui etiam arduam vitam ducunt, ut taliter vivendo Deo placere prævaleant. Ideoque Salvator in Evangelio ait : Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina mea an ex Deo sit.2 Veraciter enim qui christiformiter vivit, experimentaliter sapit christianæ sanctitatem doctrinæ.
PHILOSOPHUS. — Multa jam mihi pulchra dixisti. Sed dicere aliquis posset Christum et ejus discipulos, non divina virtute sed magica ista fecisse, sicut et vos de aliis et Antichristo asseritis; nec fuisse eos veraciter sanctos, sed hypocritas et simulatores atque maleficos. Nam et pessimi homines magnam sæpe sanctitatem confingunt et simulant.
THEOLOGUS. — Ut tibi plane respondeam, latius loquar.
Footnotes
Chapter 122 of 187