Articulus 9
Quæ sunt ex quibus videtur nondum instare Antichristi adventus.
THEOLOGUS. — Discessionem jam nunc sex modis expositam, Antichristi revelationem, id est apertam persecutionem ac prædicationem, esse præventuram, apostolica palam protestatur sententia. Ait enim : Quoniam nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati, id est mendacissimus atque falsissimus Antichristus, etc.1 Sic ergo discessio revelationem ejus præcedet. Sed utrum nativitatem quoque ejus præveniet, superius discussi, idque ex verbis venerabilis Bedæ deduxi, quod potius intelligendum sit discessionem hanc apertum Antichristi adventum præcessuram. Quo concesso, non sequeretur propterea longe esse Antichristi nativitatem seu occultum adventum, quoniam nondum est impleta discessio. Quum enim inter ortum Antichristi ejusque revelationem, triginta credantur anni intermedii esse venturi, infra tempus tantum discessio ista posset impleri, præsertim quum jam magna ex parte videatur impleta. Nam tria illa cornua de quibus ante jam sermo est habitus, scilicet regnum Africæ, Ægypti, et Æthiopiæ, diu a Romano imperio abscisa sunt. Denique nunc hæreses oriuntur et schismata, et nec summo Pontifici, neque Romano imperatori, debita exhibetur reverentia vel obedientia a subjectis. Non tamen ex his scire quis valet natum aut cito nasciturum perditionis filium, quia hæc atque similia mala sæpe in Ecclesia orta sunt, etiam magis quam modo.
PHILOSOPHUS. — Suntne alia ex quibus elici queat propinquum vel remotum fore Antichristi adventum ?
THEOLOGUS. — Communiter tradunt doctores quod ante Antichristi adventum, Terra sancta, in qua Dominus noster Jesus Christus natus, conversatus et passus est, quam nunc Sarraceni legem tenentes Mahometi occupant, Christianis reddetur, Sarracenis devictis atque expulsis. Nempe ipse quoque Mahometus et ejus sequaces, propriam legem asserunt Christianorum gladio destruendam. Sicut enim gladio invaluit, sic gladio desinet. Licet autem omnipotenti gloriosoque Deo nil prorsus impossibile sit neque difficile, tamen humano modo loquendo, talis Sarracenorum destructio non videtur de facili neque celeriter posse compleri, præsertim quum jam in Terra sancta fortiores habere munitiones ac propugnacula contra Christianorum invasionem dicantur, quam hactenus. Insuper multi (ut fertur) Tartarorum legem illam ubertim accipiunt: et sic non apparet admodum fini propinqua. Sunt etiam alia multa scripta quæ per revelationem manifesta dicuntur, ex quibus consequens est non adhuc propinquum esse Antichristi adventum.
De quibus omnibus nihil omnino determino, nec incerta pro certis recipio; quidquid vero in Scriptura canonica de ipso conscribitur, certissime credo et teneo. Porro, quando veniet, quid ad me ? Non est meum nosse tempora vel momenta quæ Pater posuit in sua potestate.2 Utinam ego interim taliter vivam, ut me Dominus paratum inveniat, sive ad mortem naturalem, sive ad Antichristi persecutionem, sive ad extremum judicium. Curiosas autem et inutiles quæstiones vanis supervacuisque relinquo. Antichristum esse venturum certissime scio; quando veniet, prorsus ignoro.
PHILOSOPHUS. — Vere sapienter respondes, et sobrie multumque discrete. Sed quod tibi adhuc de præsenti materia deesse videtur, supplere digneris.
Footnotes
Chapter 118 of 187