Skip to the text

Articulus 15

De miraculis vel potius mirabilibus magorum Pharaonis.

THEOLOGUS. — Quatenus de Antichristi miraculis dicta atque dicenda minus homines moveant, et fallacia esse patescant, introducendum opinor in primis Scripturam authenticam, cujus utique testimonio pateat quam mira quamque stupenda, magica arte, aut certe ut clarius loquar, diabolica ope, fieri queant.

PHILOSOPHUS. — Quæ prorsus sunt hæc ?

THEOLOGUS. — Quum populum suum olim Israeliticum, Deus benedictus et sanctus de terra Ægypti ad terram repromissionis seu Chanaan introduceret, Moysenque et Aaron ad Pharaonem tanquam tanti negotii exsecutores transmitteret, signa magna concessit eis efficere, quatenus si Pharao rex Ægypti verbis non crederet, signis saltem fidem adhiberet.

Itaque primum signum Moysis fuit, quod eo jubente, frater ejus Aaron virgam in terram projecit, quæ protinus est versa in colubrum.1 Porro, viso hoc signo, vocavit Pharao sapientes suos, magos atque maleficos; feceruntque2 ipsi per incantationes suas Ægyptiacas et arcana quædam similiter, et projecerunt virgas suas, quæ in dracones conversæ sunt. Itaque in hoc primo signo assimilati sunt magi Pharaonis, Moysi servo Dei viventis.

Insuper percussit Moyses virga aquas fluminis, quæ mox in sanguinem versæ sunt, et fuit cruor in omni terra Ægypti;3 pisces quoque mortui sunt, et flumen computruit. Feceruntque malefici regis incantationibus suis similiter.4 — Post hæc eduxit Deus per manum Moysis ranas5 inæstimabilis numeri, quæ operuerunt terram Ægypti, intrantes domum regis, atque reliquias cibariorum edentes, et strata Ægyptorum implentes.6 Et in hoc denique tertio comparati sunt Pharaonis malefici miraculo Dei: fecerunt quippe similiter. — Præterea, Deo per famulos suos agente, versus est pulvis terræ in sciniphes.7 Et in hoc quoque similiter agere cupiebant magi Pharaonis;8 nec poterant, sed defecerunt in isto, dicentes: Digitus Dei est hic.

PHILOSOPHUS. — Miror quod sciniphes, quæ utique minutissima animalia sunt, producere non valebant, qui ranas utique et dracones produxerant.

THEOLOGUS. — Quemadmodum Augustinus fatetur: Poterant prorsus dæmones, quorum auxilio Pharaonis malefici prædicta egerunt, sciniphes facere magis quam dracones, si a Deo permissi fuissent. Multa equidem possunt, quæ tamen facere, Deo prohibente vel angelis, nequeunt.

PHILOSOPHUS. — Quæ erant alia prodigia per manum Moysis in terra Ægypti?

THEOLOGUS. — Decem potissime plagis percussit Deus Ægyptum, quarum nunc tres positæ sunt. Aliæ vero in Exodo describuntur: inter quas una erat, quod tribus diebus et noctibus densissimæ tenebræ fuerunt in terra Ægypti.9 Porro apud filios Israel lumen radiabat diurnum.

PHILOSOPHUS. — Quomodo potuit esse hoc?

THEOLOGUS. — Per omnipotentiam Dei sol radios super terram Hebræorum expandit, quos a terra Ægypti retraxit.

Footnotes

  1. Ibid. 11, 12. ↩

  2. Exod. vii, 9, 10. ↩

  3. Ibid. 20, 21. ↩

  4. Exod. vii, 22. ↩

  5. Exod. viii, 7. ↩

  6. Ibid. viii, 6, 3. ↩

  7. Ibid. 17. ↩

  8. Ibid. 18, 19. ↩

  9. Exod. x, 22, 23. ↩

Chapter 124 of 187