Skip to the text

Articulus 18

Quod Lucifer tempore Antichristi solvetur, et in eo operabitur.

THEOLOGUS. — Quamvis dæmones in caliginoso hoc aere habitent, quidam tamen opinantur Luciferum propter peccati sui magnitudinem, ex quo cecidit, in infernum detrusum. Alii asserunt eum in inferno religatum, ex tempore quo a Christo victus est; vel in deserto, vel in crucis patibulo. Ipse nempe, ut dicunt, primum parentem tentavit et vicit, sed a Christo quem tentare præsumpsit, est victus.

Rationabile autem videtur quod nunc in inferno ligatus asseritur, ita ut egredi nequeat ad homines impugnandos, usque Antichristi adventum, quoniam in Apocalypsi legitur: Quum consummati fuerint mille anni, solvetur Satanas de carcere suo, et exibit, et seducet gentes.1 Quod utique tempore Antichristi continget. Nam per mille, intelligendus est numerus perfectus annorum in quo complendus est numerus electorum. Insuper, sicut Magister Sententiarum in libro secundo testatur: Sive in inferno demersus religatusque sit, sive non, credendum est tamen non eum nunc habere tantam potestatem tentandi, quantam Deo permittente, tempore Antichristi habebit, quem ex utero matris (ut fertur) implebit, inhabitabit et diriget.

Footnotes

  1. Apoc. xx, 7. ↩

Chapter 127 of 187