Skip to the text

Articulus 24

Testimonium Scripturæ canonicæ de Enoch et Elia.

THEOLOGUS. — In Genesi ita de Enoch testatur Scriptura veritatis : Ambulavit Enoch cum Deo, et non apparuit, quia tulit eum Deus. Quod doctores exponunt : Vixit religiose ac sancte, et non inveniebatur, quia tulit eum Dominus, id est, in terrestrem transtulit paradisum. Porro eum fuisse prophetam, ex Judæ apostoli comprobatur epistola, in qua habetur :1 Prophetavit autem et de his septimus ab Adam Enoch. Aliud mihi non occurrit de eo testimonium Scripturæ canonicæ evidens, nisi quæ in Apocalypsi leguntur : ubi tamen nomen ejus nusquam exprimitur.

PHILOSOPHUS. — Sufficit ei Moysis prophetæ veteris legis, et inde novæ legis Apostoli testimonium tantum, ita ut merito Christiani itemque Judæi, ei concorditer, dum cum Elia redierit, crederent.

THEOLOGUS. — Eum cum Elia contra Antichristum venturum, ipse quoque Christi discipulus Nicodemus in suo evangelio scripsit.

PHILOSOPHUS. — Nunc de Elia prosequere.

THEOLOGUS. — Hoc de ipso, in tertio libro Regum circa exordium, scribitur : Et dixit Elias Thesbites de habitatoribus Galaad, ad Achab, qui erat rex Israel : Vivit Dominus Deus Israel in cujus conspectu sto, si erit annis his ros et pluvia, nisi juxta oris mei verba.2 Denique tantus hoc verbum effectus secutus est, ut teste Jacobo apostolo illo sanctissimo, Dominus Deus non pluerit annos tres et menses sex.3 Interim vero corvi eum (Deo, cui universa hæc obediunt dum vult, præcipiente) nutriebant, deferentes atque portantes eidem mane et vespere panem carnesque.45 Bibit quoque de torrente Carith. Quo jam siccato, a Domino missus est ad pauperem viduam, quæ ipsum mirabiliter pavit : quia toto quo eum nutriebat tempore, non defecit hydria suæ farinæ, nec demum imminutus est lecythus olei ejus, donec Deus auctor naturæ pluviam dedit.

Post hæc regi Achab apparuit, pluviamque spopondit, atque congregata Israelitarum caterva, ignem de cœlo descendere, ac bovem quem obtulit, consumere procuravit.6 Nihilo minus, juxta ordinem litteræ, forte et rerum, ante hæc puerum mulieris hospitatricis suæ suscitavit a mortuis, matrique vivum restituit quem de ipsius gremio mortuum tulit.7 Post hæc apparuit ei angelus, et dedit ei ad vescendum subcinericium panem, atque ad potandum præstitit aquam : quibus acceptis, ambulavit in fortitudine cibi ac potus illius, nihil aliud sumens quadraginta diebus et totidem noctibus, usque ad montem Dei Horeb.8 Post hæc unxit Eliseum prophetam pro se;9 prædixitque regi Ochoziæ quod moriturus esset propter malitiam suam. Ante tamen, quum ipse in monte sederet, et rex Israel ad eum quinquagenarium principem ac viros quinquaginta cum eo misisset, jubente Elia, ignis de cœlo descendit, eosque devoravit.10 Quod alteri quoque quinquagenario cum viris suis contigit, quoniam simili modo consumpti sunt.

Postremo, volente Deo Eliam transferre, quum ipse cum ministro suo Eliseo ad Jordanis fluenta venisset, pallio suo aquas percussit : quibus mox ac repente divisis, transierunt ambo per siccum. Quumque simul proficiscentes colloquerentur, ecce currus igneus et equi ignei diviserunt utrumque, et ascendit Elias per turbinem in cœlum, id est altum locum, videlicet paradisum terrestrem.11 Spiritus vero Eliæ requievit super Eliseum.12

PHILOSOPHUS. — Multa mihi de hoc divinissimo atque potentissimo viro sacro Elia dixisti. In omnibus equidem istis, licet multa admirer, duo tamen præcipue propter compendium sciscitor. Primum, quid meruerunt, et quid fecerunt duo quinquagenarii illi cum suis, ut eos ignis,13

Elia impetrante, consumeret? Itemque de equis igneis curruque igneo dubito quid et quales exstiterunt.

THEOLOGUS. — Rex qui misit eos, idololatra erat, et viri quos per duas vices misit, ejus errori communicabant. Denique tot misit, non propter Eliæ reverentiam, sed ut si venire negaret, per violentiam eum adducerent. Porro, secundum textus tenorem, vocabant eum hominem Dei, non vere, sed irrisorie. De equis autem igneis curruque igneo, palam quod angelico ministerio formata fuerant et mota corporalia illa.

PHILOSOPHUS. — Certe, licet Antichristi rabies dura ventura sit contra Catholicos, quia tamen tales tantique viri contra ejus perfidiam a Deo mittentur, non mediocriter, imo sufficienter Deus suis succurret. Nempe in ore duorum talium testium merito stabit omne verbum.14

THEOLOGUS. — Tibi consentio.

Footnotes

  1. Judæ 14. ↩

  2. III Reg. xvii, 1. ↩

  3. Jacob. v, 17. ↩

  4. III Reg. xvii, 6-16. ↩

  5. IV Reg. xi, 1-11. ↩

  6. III Reg. xviii, 1 et seq. ↩

  7. III Reg. xvii, 17-23. ↩

  8. III Reg. xix, 5-8. ↩

  9. IV Reg. 1, 16. ↩

  10. III Reg. xix, 9-12. ↩

  11. Ibid. 19-21. ↩

  12. IV Reg. xi, 15. ↩

  13. IV Reg. i, 16. ↩

  14. Deut. xix, 15. ↩

Chapter 133 of 187