Skip to the text

Articulus 26

De Gog et Magog.

THEOLOGUS. — Per Gog et Magog, quidam Antichristi exercitum intelligere volunt, qui in fine mundi cum principe suo vastabit Ecclesiam. Unde, quum Gog interpretetur tectum, Magog quoque, detectum; possunt per Gog, occulti Ecclesiæ inimici qui eam latenter persequuntur, intelligi, per Magog autem, æmuli manifesti. Quidam Judæi, per Gog et Magog, decem tribus Israel quæ ultra montes Caspios captæ clausæque sunt, accipere volunt : quas cum rege suo Messia in Jerusalem esse venturas, itemque Christi Ecclesiam destructuras, affirmant.

PHILOSOPHUS. — Quæ sunt illæ decem tribus ?

THEOLOGUS. — Tempore filii Salomonis divisum est regnum Israel, solaque tribus Juda adhæsit Roboam filio Salomonis. Sed et tribus Benjamin, propter loci vicinitatem, cum populo Juda eidem adhæsit;1 et quoniam in tribu Juda mansit cultus divinus, Levitæ quoque regibus de Salomonis prosapia adhærebant. Ceteræ tribus Jeroboam filium Nabat secutæ sunt, nec unquam ad reges Judæ reversæ sunt.

PHILOSOPHUS. — Ante me docuisti duodecim fuisse tribus Israel, ex duodecim filiis Jacob exortas. Si ergo tribus Juda, tribus quoque Benjamin, et insuper tribus Levi, Roboam ejusque posteritati parebant, non nisi novem tribus remanserant, et non decem sed novem captæ dicendæ sunt.

THEOLOGUS. — Tribus Levi a Deo ad altaris ac templi obsequium præelecta est, nec ipsi inter ceteros filios Jacob hereditatem sortiti sunt in terra promissionis, sed Dominus Deus Israel erat hereditas ipsorum, quoniam de oblationibus Domini sustentabantur.2 Et loco ipsorum progenies Joseph in duas partita est tribus, videlicet in tribum Manasse et Ephraim, quæ ambæ Jeroboam, qui de genere Ephraim exstitit, adhæserunt.

PHILOSOPHUS. — Nunc responsionem tuam prosequere.

THEOLOGUS. — Hic ergo Jeroboam primus rex Israel, seu decem tribuum (quæ propter pluralitatem suam nomen sibi Israel vindicabant), videns se regem electum, pavensque ne populus rediret ad Roboam, fecit duos vitulos aureos.34 Nam secundum legem Moysis, populus Hebræorum in templo quod in Jerusalem erat, oblationes facere tenebatur. Jerusalem vero tunc in tribu Juda fuit, habitavitque in ea rex Roboam. Eam ob causam timebat Jeroboam, si populus suus in Jerusalem oblationes faceret atque offerret, quod ad regem de genere David denuo rediret. Propter hujusmodi causam duos vitulos aureos fecit; et exinde idololatria illa non recessit a tribubus decem, donec tandem a Salmanasar rege Assyriorum translatæ sunt, nec unquam reversæ.5

Legitur demum in chronicis, quod ad petitionem Alexandri Magni montes Caspii sic sibi conjuncti clausique sunt, ut egredi nequeant, saltem in magno catalogo. Et si possent, non tamen permitterentur ab his sub quorum ditione perdurant. Alii adstruunt, quod si permitterentur ab eis quibus subduntur, propter montium conclusionem non impedirentur. Hi ergo Antichristo in maximo numero adhærebunt, Ecclesiamque vastabunt.

Footnotes

  1. Ibid. 21. ↩

  2. Num. xviii, 20; Josue xiii, 33. ↩

  3. III Reg. xii, 16-19. ↩

  4. III Reg. xii, 27-28. ↩

  5. IV Reg. xvii, 6; xviii, 11. ↩

Chapter 135 of 187