Skip to the text

Articulus 27

De acerbitate et brevitate persecutionis Antichristi, ac de discipulis ejus.

THEOLOGUS. — Quanto præterea tribulatio ista gravior, tanto quoque brevitate moderatior erit. Cujus causam S. Gregorius tradens : Quia, inquit, superbos et infirmos nos adspicit Deus, dies quos singulariter malos intulit, misericorditer breviavit, profecto ut et superbiam terreat de adversitate, et infirmitatem refoveat de brevitate. Nempe ut ubertim jam dictum est, aperta persecutio et imperium hominis peccati, non nisi tribus annis et medio stabit. Nam ut ait S. Joannes:1 Quum venerit, oportet illum breve tempus manere. Persecutio autem tyrannorum ac hæreticorum sæpe longissima exstitit.

Igitur Antichristus omnia illa amarissima atque immanissima tormentorum genera fidelibus inferet, quæ unquam crudelissimi tyranni Nero, Domitianus, Diocletianus, Maximianus, et compares, intulerunt; præsertimque Christianis in Terra sancta et in Jerusalem compertis. Nihilo minus ante patientium oculos signa magna efficiet. Ideo sancti qui tunc constantes exstiterint, præclarissimi martyres erunt, tanto utique prioribus excellentiores martyribus, quo persecutio illa durior fuerit. Alii equidem martyres in maximis persecutores suos confutabant miraculis; istis vero continget oppositum.2 Propterea, nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro, Christo testante.

Porro, sicut Satanas se transfigurat in angelum lucis, sic quoque ejus ministri in ministros se lucis transformant.3 Unde discipuli Antichristi per mundum discurrent, prædicabunt, multosque pervertent, credere eis nolentes horribiliter cruciabunt, ut quasi implere videantur quod de Christi Apostolis prophetatum itemque impletum agnoscimus. In omnem terram exivit sonus eorum, etc.4 Facient quoque in nomine magistri sui atque Luciferi signa multa. Nec sinent Scripturam sacram a Christianis vere exponi, nec Christi fidem prædicari; sed veros Christianos velut excommunicatos habebunt, nec in venditionibus neque in emptionibus aliisque usibus eis communicantes, nisi habeant characterem bestiæ, id est Antichristi imaginem, seu signum aliquod vel oris vel operis, quo ad ipsum pertinere noscantur.5 Antichristus namque, ut dicitur, imaginem suam faciet adorari, et suo omnes charactere insigniri.

Footnotes

  1. Apoc. xvii, 10. ↩

  2. Matth. xxiv, 22. ↩

  3. II Cor. xi, 14. ↩

  4. Ps. xviii, 5. ↩

  5. Apoc. xiii, 17. ↩

Chapter 136 of 187