Skip to the text

Articulus 4

Præambulum et velut quædam professio ad intelligendum sapienter atque discrete ea quæ de Antichristo scribuntur.

THEOLOGUS. — Porro de Antichristo multi inconsulte multa loquuntur. Sed adverte quia hoc valde periculosum temerariumque sit.

PHILOSOPHUS. — Quum juxta præhabita, ipse iniquus et mendax futurus sit, cur tantum est discrimen de eo incerta disserere ?

THEOLOGUS. — Ne quum venerit, et ea quæ de ipso sunt scripta in eo non apparuerint neque exstiterint, non jam Antichristus, sed verus Christus esse putetur. Enimvero, quum totum processus sui negotium aliud prorsus futurum non sit nisi palliatio ac simulatio, hinc maximam contra homines, præsertimque Christianos, apparentiam posset elicere, si scripta a Christianorum doctoribus de ejus adventu, vita et signis, in ipso nequaquam implerentur, nec essent. Diceret equidem Christianis : En ista et ista de me vestri dixerunt magistri. Quum igitur ista in me vera non sint, innotescit me non utique esse Antichristum, nec talem uti ipsi scripserunt.

PHILOSOPHUS. — Multum provide respondisti et rationabiliter valde. Sed pande nunc plenius quid de eo certissime asseri queat.

THEOLOGUS. — Quidquid in Scriptura authentica de eo est scriptum : quæ jam paulo ante partim adducta sunt. Secundo, quidquid Romana Ecclesia de ipso concorditer adstruit.

PHILOSOPHUS. — Quæ sunt hæc ?

THEOLOGUS. — Quæcumque ex authenticarum testimonio Scripturarum veraciter consequuntur.

PHILOSOPHUS. — Ea quæ deinceps de Antichristo dicturus es, qua certitudine recipi jubes ?

THEOLOGUS. — Non alia dicam quam quæ scriptores catholici conscripserunt.

PHILOSOPHUS. — Nonne illa certissime vera sunt et indubitantissime suscipienda ?

THEOLOGUS. — Quemadmodum Augustinus testatur, nullius Sanctorum neque fidelium scripta recipienda sunt quia ipsi dixerunt, nisi auctorum Scripturæ canonicæ, Apostolorum et Prophetarum. Porro alii, quantumlibet sancti et magni, non simpliciter recipiuntur, nisi in quantum Scripturis authenticis, scilicet Apostolorum et vatum, innituntur atque concordant. Itaque expositiones doctorum fidelium exponentium Scripturas canonicas de Antichristo profantes, quamvis probabiles atque catholicæ sint, non tamen adeo certæ sunt sicut Scripturæ ipsæ canonicæ. Cujus ratio est, quia sacra Scriptura variis potest modis exponi. Denique aliqua quæ quidam doctores de Antichristo intelligunt, alii de aliis quibusdam exponunt, quemadmodum intuentibus doctorum commenta super Danielem et Apocalypsim, elucescit. Simili modo igitur, ea quæ ego jam dicam in tantum certitudinaliter recipi volo, in quantum authenticæ Scripturæ concorditer consonant. Quæ vero a doctoribus tradita sunt et nunc alleganda, sapienter acceptanda sunt, itemque discrete.

PHILOSOPHUS. — Nunc de Antichristi adventus tempore eloquamur.

Chapter 113 of 187