Skip to the text

Articulus 25

Utrum Christi Ecclesia tempore persecutionis Antichristi miraculis fulgebit.

THEOLOGUS. — Quum S. Gregorius dicat, Pensemus quæ erit mentis humanæ illa tentatio, quando pius martyr corpus tormentis subjicit, et tamen ante ejus oculos tortor miracula facit; videtur quod Antichristo regnante, sui dumtaxat, et non Ecclesia, miracula agent: et hoc communiter dicitur. Aliqui tamen asserunt etiam Eliam facturum vera miracula contra Antichristi mendacia signa: et hoc Nicolaus de Lyra sæpius ait. Quibus consonare videtur quod in Apocalypsi dicitur. Quum namque dixisset, Dabo duobus testibus meis, videlicet Enoch et Eliæ;1 post pauca adjecit: Et si quis voluerit eis nocere, ignis exiet de ore eorum, et devorabit inimicos eorum.2 Quamvis hoc ipsum spiritualiter intelligi melius possit.

Rationabilius vero apparet, quod usque ad Eliæ mortem et Enoch, Ecclesia, et maxime divinus Elias, qui utique Ecclesiæ membrum est, miracula faciet. Occisis autem Elia et Enoch, nulla prorsus miracula a fidelibus fient. Cui Beda super Apocalypsim consonat. Qui etiam vel narrat vel asserit in eadem, Eliam et Enoch tribus annis cum medio contra mox venturam Antichristi persecutionem prædicaturos; quibus occisis, tantumdem duraturam Antichristi vastationem. Unde secundum hoc, Antichristus in regni et revelationis suæ exordio eos perimeret, quum secundum præinducta ipse tribus dumtaxat annis cum medio regnaturus scribatur. Nam in textu habetur: Quum finierint testimonium suum, scilicet prædicationem contra Antichristum, bestia quæ ascendit de abysso, id est Antichristus, faciet adversus eos bellum.3 Et sic Ecclesia toto tempore manifestæ Antichristi persecutionis careret miraculis.

Alii vero fatentur Antichristum post Eliæ et Enoch martyrium multo breviori tempore regnaturum. Tamen quidquid dicatur, quemadmodum ostensum recordor, dicere cogimur, quod saltem ad tempus aliquod, simul contra se invicem fortissime prædicabunt, utrisque maximo adhærente exercitu. Sed prævalebit Antichristi exercitus contra sanctorum exercitum quoad præsentem vitam, quoniam occidet eum pro parte, sicut et Antichristus Eliam.

Porro Antichristus primo in benignitate et signis venturus perhibetur, et tunc a Judæis suscipietur. Ad quorum conversionem venient Elias et Enoch, moxque filius perditionis in apertam persecutionem consurget. Fortassis enim Antichristus signa atque prodigia faciet ante trium annorum et medii tempus, congregans sibi plurimos, ex quibus quidam salvandi. Eum, Elia (qui utique tanquam ignis veniet) prædicante cum Enoch, relinquent: quo facto, Antichristus desæviet.

Footnotes

  1. Apoc. xi, 3. ↩

  2. Ibid. 5. ↩

  3. Apoc. xi, 7. ↩

Chapter 134 of 187