Skip to the text

Articulus 21

Utrum in tantum laxanda sit Antichristi temporibus potentia dæmonum, ut quidquid naturaliter possint sine prohibitione exsequi, si eis placuerit, valeant.

THEOLOGUS. — Superius ex beatissimi Augustini sententia patuit, non posse ab homine sciri quid dæmones per naturalem virtutem atque industriam possint, nec tamen propter prohibitionem valent. Ideoque, licet certum servemus majorem futuram in Antichristi persecutione dæmonum potestatem ad tentandum, nocendum, seducendumque homines, quam modo sit, imo quam unquam exstiterit (venient nempe, ut Daniel ait, dies quales non fuerunt ex eo tempore quo super terram gentes esse cœperunt);1 ignoramus tamen in quanta mensura tunc dæmonum virtus laxanda solvendaque sit.

Denique non opinor quod tunc Lucifer et angeli ejus facturi sunt omnia quæ si permitterentur, utique facerent. Possent enim, si Deus permitteret, omnes Christianos occidere, saltem corporali morte, omnes fontes, cibos ac potus inficere; imo et Eliam et Enoch, quorum eis prædicatio onerosissima erit, mox quum prædicare exorsi fuerint, diversis ac variis modis occidere. Imo horum enim majora difficilioraque facient: hæc tamen insuper peragere nequaquam valebunt. Nunquam enim Christiani in toto deficient; neque ante præfinitum tempus aliquid facere Eliæ et Enoch Antichristus valebit. Porro, si vicissim legatur quod tunc dæmones sine coertione acturi sint cuncta quæ poterunt, intelligendum est hoc non simpliciter, sed comparative, quoniam scilicet multa quæ nunc operari non sinuntur, tunc sine prohibitione efficient.

Footnotes

  1. Dan. xii, 1. ↩

Chapter 130 of 187