Skip to the text

Articulus 22

De adventu et prædicatione Enoch et Eliæ.

THEOLOGUS. — Miratus es ante, o Philosophe, cur Deus sapientissimus et vere piissimus, tam graviter passurus sit Ecclesiam persequi tempore Antichristi. Respondique tibi, quoniam fidelis Dominus nunquam tentari nos sinit supra id quod posse nos ferre cognoscit.

PHILOSOPHUS. — Sicut ergo tentatio illa gravissima erit, sic nisi præcipuum dederit Deus contra eam subsidium, non video quin tunc permittat fideles tentari ultra quam sustinere valet humana fragilitas.1

THEOLOGUS. — Sapientia cuncta sapienter disponit, et Deus gloriosus et sanctus in numero, pondere, itemque mensura, universa constituit.23 Itaque Deus benedictus et fortis, qui solus in omnibus operis sui rationem cognoscit, non semper uniformiter suis succurrit. Nempe vicissim Sanctos suos ante mortem mirificat, interdum in morte, quandoque post mortem; quosdam quoque ante mortem, in morte et post mortem signis divinis mirificavit. Potissime autem in morte Sanctos suos præclaris mirificavit miraculis, temporibus tyrannicæ persecutionis impiorum. Aliter namque fides christiana in ipsis persecutionibus eatenus nequaquam invaluisset nec aucta fuisset, imo prorsus exstincta jam fuisset. Tempore denique Antichristi omnia ista vel omnino, vel in magna parte deficient, quoniam Ecclesia tunc non coruscabit miraculis ut interdum, sicut plenius pandam.

Nihilo minus Deus in illa persecutione suis sufficienter succurret, quamvis non tam copiose sicut vicissim subvenit. Nam et omnia quæ in christiana lege ab ejus exordio facta sunt, contra illam persecutionem fidelibus proderunt qui præteritorum signorum sapientialiter memores fuerint. Insuper specialia quoque solatia dabit tunc Deus Ecclesiæ orthodoxæ.

PHILOSOPHUS. — Quæ erunt illa?

THEOLOGUS. — Mittet Deus fidelibus suis ex paradiso terrestri duos efficacissimos ac fidelissimos testes, qui contra Antichristi perfidiam publice prædicabunt: videlicet sacratissimos viros Enoch et Eliam, qui nondum mortis debitum persolverunt, sed propterea in alia vita servantur, quatenus tempore a Deo disposito Antichristo resistant.

PHILOSOPHUS. — Qui et quales fuerunt hi viri?

THEOLOGUS. — De hoc te postmodum plenius certificabo. Nunc vero Scripturæ sacræ testimonia ponam, quæ de testibus istis, aut uno eorum, loquuntur.

Per os Malachiæ Deus benedictus et adorandus vero Israeli, id est populo in Christo credenti, spopondit: Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus, id est dies judicii, quem Antichristus præcedet, et contra eum mittetur Elias. Præterea, in Evangelio Christus dixit :4 Elias, quum venerit, restituet omnia.5 Quia ut propheta Malachias concinit : Ipse convertet corda patrum ad filios, perducendo infideles Judæos ad fidem catholicam, quam quum acceperint, corda patrum, id est sanctorum antiquorum Prophetarum et Patriarcharum ac aliorum, convertentur ad filios, diligendo eos tanquam fideles, quos ante propter infidelitatem nequaquam amabant.6 Quo peracto, filii etiam diligent patres. Ideo adjecit Propheta : Et corda filiorum ad patres. Judæi namque et Christiani, saltem pro parte pari, tunc in Christum religiose credent.

PHILOSOPHUS. — Ex his non nisi de uno teste probasti.

THEOLOGUS. — De ambobus in Apocalypsi scriptum est : Dabo duobus testibus meis, id est Eliæ et Enoch, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta.7 Nam tribus annis cum medio contra Antichristum prædicaturi dicuntur. Hi sunt duæ olivæ, Spiritu Sancto unctæ, et duo candelabra, id est ceteris lumen fundentia.

PHILOSOPHUS. — Unde nosti quod hæc verba de Enoch quoque sumenda sint, quum nomen ejus non explicetur locis prædictis ?

THEOLOGUS. — Quoniam hi soli duo translati leguntur, et mortis debitum necdum solverunt : quod eos utique exsolvere opus est. Denique cur ceteris omnibus derelictis antiquissimis viris, hi duo translati leguntur, nisi ut opportuno tempore redeant, atque ministerio suo peracto, viam universæ carnis introeant ?

PHILOSOPHUS. — Quando venturi sunt ?

THEOLOGUS. — Sicut Joannes Baptista primum Christi adventum prævenit, sic isti secundum. Denique contra Antichristum prædicabunt, et ut Beda fatetur, contra mox sævituram Antichristi persecutionem prædicaturi sunt. Et sic apparet quod ante Antichristi revelationem prædicationem incipient; sed quanto tempore, non determinat. Propterea alii adstruunt quod inter occultum Antichristi adventum et apertum, id est inter nativitatem ejus et manifestam prædicationem ac persecutionem ipsius, venturi sunt, et multi Judæorum credent eis. Tandem Antichristus eos occidet, et aiunt quidam quod in Jerusalem. Unde constat quod per aliquod tempus Elias et Enoch, et ipse quoque Antichristus ejusque discipuli, simul prædicabunt.

Porro verba Apocalypsis, Et corpora eorum jacebunt in plateis civitatis magnæ, etc., quidam doctorum ad litteram de Elia et Enoch intelligunt;8 testantes quod eis ab Antichristo occisis, corpora eorum insepulta jacebunt tribus diebus tribusque noctibus cum media, quoniam propter metum Antichristi, nullus ea sepelire præsumet; et inimici eorum interim de eorum nece vehementer gaudebunt. Sed post triduum diemque mediam resurgent, et audientibus Antichristi fautoribus, vox de cœlo tonabit : Elias et Enoch, ascendite huc. Sicque, metuentibus eorum adversariis, in cœlum in nube ascendent. Licet autem superficies verborum præinducti capituli Apocalypsis huic assertioni satis concordet, non tamen adeo certum videtur an verba illa tam litteraliter tamque simpliciter de Elia et Enoch accipi congruat, tum quia Beda et alii quidam litteram illam aliter exponunt, quum quia admodum certum non habeo quod hi duo viri sanctissimi ante communem resurrectionem suscitandi sint, quamvis certissimum sit hoc Deo facillimum esse.

Footnotes

  1. 1 Cor. x, 13. ↩

  2. 1 Cor. XI, 21. ↩

  3. Sap. VIII, 1. ↩

  4. Marc. IX, 11. ↩

  5. Malach. IV, 5. ↩

  6. Malach. IV, 6. ↩

  7. Apoc. XI, 3, 4. ↩

  8. Apoc. XI, 8 et seq. ↩

Chapter 131 of 187