Skip to the text

Articulus 23

Quomodo Elias restituet omnia.

PHILOSOPHUS. — Dixisti jam ante quod Elias cuncta restituet. Ergo omnes credent ei. Sed huic præinducta non consonant, quoniam habitum est quod Judæi familiarius Antichristo consentient, et quod de Eliæ interitu multi gaudebunt.

THEOLOGUS. — Hanc quæstionem mallem ab alio determinari quam a me. Habet nempe difficultatem præcipuam propter sacræ auctoritates Scripturæ : quæ licet secundum veritatem concordent summe, difficile tamen est modum concordationis earum ostendere. Quædam namque verba Scripturæ canonicæ insinuare videntur quod detecta falsitate Antichristi per Eliam et Enoch, omnes saltem Judæi convertentur ad Christum : et hoc quidam doctores aperte dicunt super verba Malachiæ atque Marci inducta.1 Et Salvator inquit : Fiet unum ovile et unus pastor.2 Magis quoque videtur quod Antichristo quoque occiso, omnes homines christianam amplecturi sunt fidem : quia ex tunc, ut fertur, dolus et fraudulentia dæmonum prorsus deficient, et quoniam tunc manifeste patebit Antichristi nequitia.

Verumtamen huic obviare videtur quod in Evangelio legitur :3 Sicut erat in diebus Noe, sic erit in adventu Filii hominis. Ex quo verbo et eis quæ sequuntur, elucescit quod post Antichristi interitum usque circa consummationem sæculi, quidam maligni pessime vivent, edentes, bibentes, nubentes, itemque dicentes, Pax et securitas ;45 et quum talia dixerint, repentinus eis superveniet interitus. Præterea dictum est quod Judæi Antichristum primum suscipient, et cum eo Jerusalem introibunt, ac templum quod a Romanis destructum est, reædificabunt. Quomodo ergo omnes Eliæ credent? præsertim quum prædicatio ejus, Antichristi manifestum sit præcessura adventum.

PHILOSOPHUS. — Quid ergo pro horum concordia et determinatione respondes ?

THEOLOGUS. — Quæstiones quæ sine periculo ignorantur, et cum discrimine determinantur, sapientialius est pie dubitare, quam temerarie solvere. Nihilo minus plura dici possent. Primo quippe, quod dictum est, Elias restituet6 omnia, sic accipi potest quemadmodum sumitur quod de Christo cantatur, Benedicentur in ipso omnes tribus terræ, omnes gentes magnificabunt eum :7 quum tamen multo plures sint maledicti et reprobi, quam benedicti vel benedicendi, et innumerabiles sint multitudines, non utique magnificantium, sed condemnantium Christum. Hæc ergo universalitas, non pro singulis generum, sed pro generibus intelligenda est singulorum. Sic quoque dictum videtur : Fiet unus pastor et unum ovile.8 Præterea, verisimile est quod Judæi facilius credent Eliæ, quam Pagani vel Tartari, eo quod in lege sua de eo testimonium efficax habeant ; et fieri poterit ut qui ejus prædicationi non consenserunt propter fraudem aut metum Antichristi, Antichristo occiso, convertantur ad Christum, ut se doleant non consensisse Eliæ.

Denique dicere cogimur, quod ex quo, Antichristo occiso, non statim veniet ad judicium Christus, ideo quidam de Antichristi ministris, in sua perdurabunt malitia, et quum dixerint, Pax et securitas, id est, licet princeps noster mortuus sit, nos tamen pacem habemus et securitatem ; tunc superveniet eis improvisus repente interitus. Videtur præterea mihi quod isti tam obstinati famuli fallacissimi Antichristi, de eis præsertim populis erunt qui nec Christiani nec Judæi ante fuerunt. Communiter namque dicunt doctores, quod Judæi et Christiani pari tunc religione Christo deservient, nec alia erit fidelium persecutio post Antichristi interitum, imo sævitia dæmonum ex tunc inchoabit deficere.

Hæc, o carissime ac studiosissime Philosophe, non determinando neque simpliciter asserendo tradiderim, sed in quantum canonicæ concordant Scripturæ, atque ut aliis occasionem subtilius indagandi exhibeam.

PHILOSOPHUS. — Quantum in præsenti materia judicare prævaleo, rationabiliter respondisti, eorumque demum quæ sibi dissonare videbantur verborum, idoneam ostendisti concordiam. Verumtamen de isto magno Elia, et ipso insuper Enoch, historiam cupio audire authenticam.

THEOLOGUS. — Non alia tibi dicam de eis, quam quæ in canone continentur.

Footnotes

  1. Malach. iv, 6; ↩

  2. Joann. x, 16. ↩

  3. Matth. xxiv, 37. ↩

  4. 1 Thess. v, 3. ↩

  5. Ibid. 38, 39. ↩

  6. Marc. ix, 11. ↩

  7. Ps. LXXI, 17. ↩

  8. Joann. x, 16. ↩

Chapter 132 of 187