Articulus 11
De progressu et vita atque adventu Antichristi in Jerusalem.
THEOLOGUS. — Quemadmodum tradidi, non omnia scire valemus quæ homo peccati usque ad suam revelationem seu manifestam in Christum blasphemiam aget. Tempus tamen ipsius a nativitate usque ad tricesimum annum, in quo persecutio ejus ebullire incipiet, nominatur ipsius occultus adventus, quamvis fortassis non omnino tunc otiosus a fallacia, doctrina et signis exsistet. Sed tempus quo aperte se Christum prædicabit Christianosque interimet, revelatio ipsius vocatur. Hoc porro certum est, quia interim inhabitator ejus diabolus instruet eum, atque ad mox futura mala agenda disponet. Quum ergo in loco quo natus fuerit, aut circiter, vel alibi, manifeste prædicare exorsus exstiterit, multosque sibi discipulos fecerit, atque exercitum ingentem ac robustum collegerit; veniet tandem in Terram sanctam et in Jerusalem, tanquam in ea redemptionis humanæ operaturus mysteria.
Quumque urbem Jerusalem obtinuerit, Judæi ei adhærebunt, quibus dicet se verum esse Messiam ipsis promissum. Qui credentes in ipsum, ædificabunt templum a Romanis olim destructum, et in illo sedebit Antichristus, ostendens se suis, id est, adorandum se exhibens, tanquam sit Deus, Dei Unigenitus, verusque Christus. Circumcidet se quoque, ut dicunt doctores, ut Judæos alliciat, et legem Mosaicam approbare se fingat. Plebs vero Hebraica familiarius, ut ait Haymo, Antichristo adsistet. Verumtamen prædicantibus Enoch et Elia, qui ex ipsis salvandi fuerint, convertentur ad Christum. De quo postmodum loquar.
Præterea, de hoc an Antichristus luxuriosus erit, doctores diversimode sentiunt. Nam in Scholastica historia fertur quod propter sanctitatis simulationem, quatenus efficacius fallat, castus futurus sit. Alii adstruunt quod lubricus erit in abdito, sed castus in publico. Id vero quod in Daniele scriptum est, Et erit in concupiscentiis feminarum, de Antichristo quidam intelligunt:1 quod tamen necessarium non videtur, quoniam ut alii probant, capitulum illud mixtim intelligitur de Antichristo et Antiocho. Quod non attendens, Porphyrius calumniatur Prophetam.
Footnotes
-
Dan. xi, 37. ↩
Chapter 120 of 187