Skip to the text

Articulus 17

Qualiter subsidio ac operatione diaboli seu magica arte, effici queant quæ Antichristus facturus est, et præcessor typusque ejus Simon magus peregit.

THEOLOGUS. — Universa proinde quæ in superiori libro de naturali perfectione, scientia ac potestate tam angelorum quam dæmonum, tam diffuse tamque diligenter induxi, ob hoc potissime dixi quod nunc sciscitaris, utpote quomodo cuncta prædicta ope diaboli fieri possint. Ideoque de naturali scientia atque potentia dæmonum præostensa, jam solerter rememorari oportet.

PHILOSOPHUS. — Partim (ni fallor) recordor. Porro, ubi nutabit memoria, suggeres ipse.

THEOLOGUS. — Pandebam, si retines, quemadmodum in dæmonibus naturalia remanserunt integra, et quod propter dignitatem suæ spiritualis naturæ dominium habent, in quantum divinitus permittuntur, in corporalem naturam, transmutando movendoque eam, et influendo in corpora inferiora etiam humana. Unde et in potentias sensitivas, quoniam organicæ sunt, imprimere possunt; in intellectum autem, quia immaterialis est, directe non imprimunt, sed indirecte, in quantum circa phantasmata aliquid agunt.

Denique opinandum non est inferiorum materiam obedire dæmonibus quoad primam inchoationem formarum vel eductionem immediate, sed quoad motum localem. Agnoscendum est itaque, quod nullam virtutem aut formam naturalem, nec substantialem nec accidentalem, dæmones introducere possunt in inferiora hæc corpora, nisi adminiculo naturalis agentis, quemadmodum artifex non nisi per ignem decoquit escam. Igitur, sicut Magister Sententiarum ex verbis Augustini libro secundo determinat, et Thomas pulchre declarat, potest dæmon per naturalem applicationem agentium et passivorum, effectus multos producere præter consuetum ordinem cursumque naturæ, accelerando videlicet opus, aut alio modo, propter vehementiam ac multiplicationem activitatis rerum congregatarum, habilitatemque passivorum.

Ideo quæ in potestate naturæ non sunt, agere nequeunt, ut mortuos suscitare, nisi in præstigio tantum: quod tamen diu permanere non solet. Habent namque diaboli naturalem naturam subtilissimam valde, et subito moventur, atque naturales rerum virtutes, quas utique optime norunt, celerrime applicant. Sic ergo magi Pharaonis virgas projiciendo, dracones produxerunt, ranasque fecerunt magicis artibus, quæ quidquid agunt et possunt, a dæmone sortiuntur.

Omnium quippe rerum quæ corporaliter visibiliterque nascuntur, occulta quædam semina in hujus mundi corporeis latitant elementis, quæ Deus originaliter indidit eis: quoniam quæcumque nascendo ad oculos nostros procedunt, ex istis seminibus ducunt originem, incrementa ac distinctiones atque figuram. Itaque soli Creatori altissimo Deo deservit ad nutum hæc sensibilium rerum corporalis materia. Porro nec bonos angelos neque aversos fas est credere creatores; sed pro vivacitate sui sensus, atque subtilitate ac mobilitate suæ naturæ, semina rerum nobis occultiora noverunt, eaque per congruas elementorum temperationes spargunt, et taliter gignendarum rerum accelerandorum quoque effectuum occasiones ministrant. Sed nec boni hæc, nisi in quantum Deus jubet, nec mali, nisi in quantum ipse permittit, efficiunt.

Constat itaque quoniam quo spirituales substantiæ, sive bonæ sive malæ, viciniores causas effectuum producendorum ab elementis contrahere queunt, eo mirabiliores in operationibus talibus celeritates apparent. Non ergo miremur si Antichristus ejusque sequaces, quorum erit adventus secundum operationem itemque industriam dæmonum, languores curare, cæcos illuminare, paralyticos curare, atque similia facere queant suis temporibus;1 quippe quum in rebus naturalibus virtutes magnæ multæque sint talium operativæ effectuum. Nam per artem humanam talia quoque vicissim ab expertis medicis fiunt.

PHILOSOPHUS. — Satis, ut reor, hæc tua responsio dictis philosophorum et Avicennæ concordat. Aiunt equidem, quia si quis herbarum et lapidum atque naturalium vires rerum cognosceret, nimium mira et quæ æstimantur impossibilia produceret.

THEOLOGUS. — Ita est prorsus. Et quo dæmones, præsertimque Lucifer, omni exstant humana scientia clariores, tam in cœlestium notitia motuum ac influentiarum, tam in experientia itemque scientia naturalium virium; eo in suis effectibus, dum a Deo permittuntur, efficaciores mirabilioresque videntur. Quæ autem in potestate naturæ non sunt, ut fassus sum, non utique possunt.

PHILOSOPHUS. — Satis prorsus inclyte respondisti, et nunc dicta superioribus consonant. Jam igitur, precor, edissere mihi qualiter sensus humanos eludere valeant, ita ut statuæ videantur ridere, loqui, et futura prædicere; quomodo etiam Antichristus facere poterit ignem de cœlo descendere.

THEOLOGUS. — Multa mirabilia, nedum fallaciter seu phantastice, verum etiam realiter, Antichristus et sui facturi sunt. Verumtamen, quum ridere et loqui atque prædicere, actus animales vitalesque sint, non utique a statuis vere produci valebunt, sed a dæmonibus per statuas. Palam est enim quia a vetustissimo tempore et nunc quoque, dæmones per idola præstant responsa: et hoc agere valent, quemadmodum in corporibus humanis obsessis, aut certe assumptis aeriis, loquuntur et vaticinantur. Nam et angeli sancti et mali, per corpora assumpta, uti in libro præcedenti deduxi, manducare, ambulare, loqui, ceterosque actus vitales efficere valent: quamvis, ut illic ostensum recordor, non proprie neque univoce ista eis atque hominibus competant.

Præterea, sicut super Apocalypsim Beda insinuat, impossibile dæmoni non est, quod Antichristus diabolica ope ignem descendere faciat, non phantastice, sed vere. Nam ut canonica fatetur Scriptura, Satan domos ac pueros sancti Job, igne quem produxit combussit. Faciet insuper suos (ut fertur) discipulos variis linguis profari, quemadmodum et veri Christi Apostoli omnium linguis locuti sunt. Nempe ut dicunt doctores, in omnium conspectu suorum faciet ignem descendere, et suos linguis variis loqui, tanquam Spiritus Sanctus super eos descenderit sicut et super Apostolos Christi.2

PHILOSOPHUS. — Magna tentatio. Sed quomodo poterit talia ?

THEOLOGUS. — Antea fassus sum quia ad experientiam cernimus interdum ex hominis ore obsessi diversas voces sonare, ipsumque (ut videtur) obsessum lingua effari quam ante non didicit. Sic quoque per famulos Antichristi, qui prorsus implebuntur flatu diaboli, diversæ poterunt voces formari; et multo minus mirabile exstat, si incantationibus Simonis magi dæmones per canum ora, cantantium sonos formabant.

Denique de præstigiis illusionibusque magorum, sciendum quod formæ quæ in ipsis videntur, sunt tantummodo in sensu: et taliter decipere valet diabolus sensus humanos dupliciter: primo, ut ex thesauro imaginationis species ad exteriores sensus deriventur et refluant, sicque uniantur organis tanquam si res forent præsentes, quemadmodum etiam in somno contingit. Secundo, ex immutatione organi, per quam judicium sensus de facili fallitur: sicut habenti gustum infectum, cuncta apparent amara. Hoc denique facere possunt diaboli virtute naturalium rerum: quemadmodum ad cujusdam evaporationem fumi, trabes domus moveri videntur. Imo vicissim contingit unum arte magica falli, quum tamen alius adstans decipi nequeat, propter vires herbarum vel lapidum quas apud se gerit.

Pari modo fieri valuit ut Simon magus loco sui arietem decollandum adduxerit, quem tamen alii in propria forma non videbant. Sicut in Vitaspatrum descriptum est de quodam qui conjugem suam in speciem equæ mutatam putabat, eamque ad sanctissimum virum Macarium attulit. Quem fratres videntes, indignati sunt adversus eum quod equam adduxerit: nam et ipsi a dæmone adhuc decipi poterant. Porro vir divinus atque perfectus Macarius a dæmoniacis phantasiis falli nequibat: quod tamen gratiæ, non naturæ, prærogativa fuerat. Ideoque fratres vehementer redarguens: Vos, inquit, equinos oculos habetis: nam illa mutata non est a sui ipsius figura, sed eis mutata apparet qui nondum dæmonibus per omnium passionum victoriam dominantur.34

Footnotes

  1. II Thess. II, 9. ↩

  2. Act. ii, 4, 6. ↩

  3. * i. e. Vitis Patrum ↩

  4. Job i, 16. ↩

Chapter 126 of 187