Skip to the text

Articulus 3

Explanatio eorum quæ in Apocalypsi Joannis de Antichristo scribuntur.

THEOLOGUS. — Ecclesiam Domini nostri Jesu Christi tempore Antichristi præsertim conculcandam prævidens, beatissimus evangelista Joannes in Apocalypsi ita exorsus est :1 Datus est mihi calamus, et dictum est mihi : Metire templum et altare, et adorantes in eo : id est, eos qui vere, utpote vita et fide, ad Ecclesiam pertinent, adscribe. Atrium autem quod est foris templum, ejice foras, et ne metiaris illud, quoniam datum est gentibus ad conculcandum ; et civitatem sanctam, id est Ecclesiam orthodoxam, calcabunt mensibus quadraginta duobus.2 Sensus est : Eos qui in Ecclesia perseveranter fideliterque tempore tentationis non permanent, non metieris. Porro menses quadraginta duo, tres annos et medium complent, tantoque tempore manifesta Antichristi persecutio duratura describitur. Nempe, sicut maxima, ita quoque brevissima erit. Ideoque dictum est : Civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus.

Præterea, contra Antichristi perfidiam Elias et Enoch ex paradiso terrestri venturi prædicaturique sunt, etiam tribus et medio annis. Unde in littera subditur : Et dabo duobus testibus, id est Eliæ et Enoch, meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta3, id est tribus annis cum medio, amicti saccis, id est humilibus vestibus.

Sequitur in littera : Et quum finierint testimonium suum, bestia quæ ascendit de abysso, id est Antichristus natus de humano semine, veniensque Satana cooperante, faciet adversus eos bellum, et occidet eos. Tandem equidem, Deo sinente, Antichristus Eliam et Enoch interimet. Et corpora eorum jacebunt insepulta per tres dies et dimidium, et non sinent poni in monumentis, præ Antichristi formidine. Et inhabitantes4 terram, id est terreni, quorum non est conversatio in cœlis, videlicet Antichristo adhærentes, gaudebunt super illis, id est de morte eorum, quoniam hi duo Prophetæ cruciaverunt eos, contra Antichristum ejusque sequaces efficaciter prædicando. Et post tres dies et dimidium, spiritus vitæ a Deo intravit in eos, quia post tantum tempus revivificandi creduntur, ut quidam exponunt. Et audierunt vocem magnam de cœlo dicentem eis : Ascendite huc. Et ascenderunt in cœlum in nube, et viderunt illos inimici eorum, id est Antichristo credentes.

Insuper alio loco multa de Antichristo scripsit in Apocalypsi Joannes : Vidi (inquiens) de mari bestiam ascendentem habentem capita septem.5 Etiam alio loco plurima de eodem vaticinata comprobantur. De quibus in ordinis dicendorum prosecutione sermo patebit.

Footnotes

  1. Dan. vii, 8. ↩

  2. Apoc. xi, 1, 2. ↩

  3. Ibid. 3. ↩

  4. Ibid. 7-12. ↩

  5. Apoc. xiii, 1. ↩

Chapter 112 of 187