Articulus 29
De infelici morte Antichristi.
THEOLOGUS. — Denique, de Antichristo fari orsus Apostolus ait : Quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui. Quod dupliciter potest intelligi. Primo, interficiet eum spiritu oris sui, id est virtute Spiritus Sancti a se procedentis : qui spiritus oris Domini dicitur apud Isaiam, Spiritu labiorum suorum interficiet impium, id est hominem peccati, videlicet Antichristum.1 Secundo, Spiritu oris sui, id est sola potentia visionis suæ. Nam Daniel de eo prædixit :2 Sine manu, id est humana virtute, conteretur, scilicet Antichristus. Alii asserunt quod Christus per Michaelem Ecclesiæ principem, eum occidet. Multi quoque testantur quod Antichristus cœlitus fulminabitur, et non solum ipse, sed et magna insuper pars sui exercitus cum ipso occidetur atque peribit. Occidetur autem, ut creditur, in monte Oliveti, in papilione solii sui : de quo loco Christus ascendit.
Quo cum suis occiso, ceteri qui vel pœnarum horrore atque terrore, aut alias per simplicitatem, ab ipso Antichristo subversi sunt, et quibus Deus misereri dignabitur, pœnitebunt. Ut enim ex Daniele propheta colligitur, post Antichristi interitum quadraginta quinque dies pœnitentiæ concedentur.3 Quo tamen occiso, aliqui de ejus ministris non pœnitebunt, sed ut paulo ante ostensum est, gaudebunt edentes et nubentes, quemadmodum in diebus Noe fuit.4 Quantum præterea temporis fluet post illos dies quadraginta quinque pœnitentiæ usque ad secundum Christi adventum, ignoratur.
PHILOSOPHUS. — Sciturne saltem in communi, an magnum erit an breve ?
THEOLOGUS. — Christus in Evangelio ait quia statim post dies illos sol obscurabitur, etc., et dies judicii erit.5 Unde constat quod valde modicum erit. Quum enim illi obstinatissimi servi Antichristi dixerint, Pax et securitas; tunc superveniet eis repentinus interitus.6 Et tunc Dominus Jesus illustratione adventus sui destruet Antichristum, et omnia membra ejus, dicens :7 Ite, maledicti, in ignem æternum.8
Footnotes
Chapter 138 of 187