Articulus 19
Quod in speciali scire non possimus quæ, quanta, et qualia signa atque prodigia Antichristi tempore fient.
THEOLOGUS. — Ex apostolicis dictis cognoscimus, adventum Antichristi secundum operationem Satanæ esse in omni virtute, in signis, itemque prodigiis.1 Sed quoniam, secundum Augustini doctrinam, difficile, imo impossibile nobis sit scire, quid dæmones per naturam possint, nec possint propter Dei prohibitionem, et quid per ipsius naturæ suæ conditionem facere non sinantur; ideo determinate scire nequimus, quid Antichristus cum suis acturus sit. Non enim scimus limitem atque mensuram industriæ potestatisque dæmonum; nec etiam scimus quæ et quanta sit vis in naturalibus rebus. Ideoque securum non arbitror, multum velle in particulari determinare quæ, quanta, et qualia ab Antichristo et ejus sequacibus fient: ne forte si tunc aliter evenerit quam modo prædicatur, quisnam in errorem labatur.
PHILOSOPHUS. — Res præsentialiter objectæ, fortius movent. Tanta ergo prodigia actu exhibita, multum movebunt intuentes ut Antichristo adhæreant.
THEOLOGUS. — Ita est prorsus. Tanta enim erit persecutionis ac seductionis illius acerbitas, ut in errorem mittantur, si fieri potest, electi:2 et hoc ante jam dictum est. Qui enim firmissime in fide stabiliti non fuerint, movebuntur et cadent. Quorum nihilo minus multi post Antichristi interitum denuo surgent, quemadmodum postmodum introducam.
Footnotes
Chapter 128 of 187