Skip to the text

Initium

OPUSCULA

HUJUS VOLUMINIS

Elementatio philosophica, seu Compendium philosophiæ, pag. 21.

Elementatio theologica, seu Compendium theologiæ, pag. 105.

De Lumine christianæ theoriæ, seu de Divina essentia, pag. 233.

SANCTISSIMO IN CHRISTO PATRI AC DOMINO D. CLEMENTI VII, ROMANÆ SEDIS ATQUE UNIVERSALIS ECCLESIÆ DIVINA PROVIDENTIA PONTIFICI, FRATER PETRUS LEYDENSIS, CARTUSIENSIUM IN COLONIA PRIOR, POST OSCULA PEDUM SANCTITATIS, SESE COMMENDAT ¹.

MIRUM fortasse multis videbitur, Sanctissime Pater, quod privatus ego monachus atque adeo eremita, Apostolicæ ausim scribere Celsitudini. Verum hac in re tam longe a me est turgida quævis præsumptio, quam a Sanctitate Tua omnis abest elatio. Quare, sicut Beatitudinis Tuæ excellentia filium non spernit, ita parvitatis meæ humilitas patrem accedere non metuit. Quis enim ad patrem filio accessum vetet? Quis filio irascatur, patrem si diligat, si suggerat eidem, si denique quod in rem sit utriusque consulat? Mihine formidem ut quis succenseat, ubi omnes et Ecclesiæ membra et tui sumus filii, si, ut corpori, ut fratribus meis, ut filiis tuis ægrotis, cura sanitasque a Paternitate Tua adhibeatur, Tuæ supplicem Sanctitati? Quid velim præsentit, reor, Sanctitas Tua. Neque enim meo tantum, sed multorum filiorum (ne dicam omnium) nomine, Beatitudinem Tuam convenio. Curam quam exposcimus, reformationem vocamus Ecclesiæ. Ad quam licet permulta sint quæ Beatitudinem Tuam non tam invitare debeant quam stimulare, operæ pretium tamen est, quid nos quoque piosque omnes moveat, non tacere. Cur audeamus omnes, pro Ecclesiæ integritate reparanda Concilium ut statuatur generale, Tuæ Sanctitati supplicare, primum sane ac præcipuum est, quod quum omnes, tum potissime Tuam debet excitare Sanctitatem gloria Dei. Quem enim (licet omnibus in dominicæ vineæ cultura operandum sit) adeo debet zelus comedere domus Dei atque Tuam Sanctitatem, Pater? Quippe cui rerum summa a Deo commissa est; cui dictum est, Quidquid ligaveris super terram, etc.; qui jussus es dominicas pascere oves; cui potestatis commissa est plenitudo; qui Christi agis vicarium in terris; de cujus manu requiretur quæcumque perierit anima. Quocirca vide, Beatissime Pater, quanta sint quæ te vel cogere debeant, ut pro animabus Deo reducendis Concilium statuatur, idque propter gloriam Dei, ad quam tu præ ceteris quærendam tam es addictus, quantum mortalibus cunctis verius tu omnium præstas. Quid (quod ad tuum quoque officium attinet scandalum amovere pusillorum) ignorantium clamare aliud quam, Papa Concilium colligere metuit; Sanctissimus reformationem non quærit; Christi Vicarius pompas et pupas renuit deserere; cleri lasciviam Pontifex non corrigit; animarum perditionem Apostolicus non sentit; Rector Ecclesiæ, Concilii remedia non admittit? Hæ, Beatissime Pater, calumniæ, quantum putas nos piosque omnes qui de Tua Sanctitate longe aliter sentiunt, exulcerant; quantumve e diverso eos qui Tuam Sanctitatem ignorantes hæc credunt, scandalizant? Num propter gloriam Dei non satius foret vel hoc scandalum tollere, et quam injuste derogetur Sanctitati Tuæ, quamque plane mentiantur omnes qui curiam tuam et avaritiæ et luxuriæ obnoxiam ferunt, omnibus

¹ Epistola dedicatoria tomi I Operum minorum, Coloniæ, 1532. non tam conatu quam facto monstrare? Itaque sit vel hoc non inter novissima, quod ad Ecclesiæ reformationem manum tibi admoveat, videlicet famæ tuæ purgatio: quæ vel propterea tam impie laceratur, conspuitur atque traducitur. Adeo enim hæc opinio omnium pene gentium animos obsidet, ut nisi Concilium institueris generale, aliud nunquam, quam Ecclesiæ reformationi adversari Papam, credant. Quod quam foret impium, si verum esset, imo quam inique in te dicatur, si (quod sentimus) fictum sit, tu Pater, considera. Equidem taceo, quod a plerisque Tuæ Sanctitati infestis perperam evulgatur, non assentiri posse ad servandum Concilium et Papam et pontifices, utputa sacramento adstrictos. Absit a piorum cordibus hæc credere. Est tamen aliud præterea, quod ad Concilium universale congregandum æque urget, statuum videlicet omnium generalis corruptio: cui haudquaquam medebitur quispiam, nisi concilium consensusque coeat omnium. Quid enim in Ecclesia non est contaminatum? quid non corruptum? quid non inversum? Quid inter ecclesiasticos integrum hodie perseverat? Quid inter nobiles manet decorum? quid sincerum inter plebeios? Confusa, collapsa, infecta, vulnerata, mutila et polluta sunt omnia. A planta pedis usque ad verticem capitis non est sanitas. Vide ergo, noster Beatissime Pater, quam sit necessarium sapientium consilio, piorum adminiculo omnium, atque adeo universi cœtus fidelium unanimi consensu, mortua resuscitare, fracta reparare, restaurare abolita, exterminare impie introducta, destruere vitia, iniqua persequi, bona amplecti. Non hic recenseo sectas et hæreses ab Ecclesia discedentium. Taceo dogmatum impietates. Calumnias hæreticorum prætermitto. Hæc tantum ante oculos sint Tuæ Beatitudinis, quæso, quam misera sit animarum strages, quam impia simplicium seductio, quam nulla in Ecclesia obedientia, quam nulla virtus in hominibus, quam corrupti mores nobilium, quam effrenis luxus sacerdotum, quam detestabilis prælatorum fastus, quanta monachorum petulantia, quanta plebeculæ communis arrogantia, quam otiosa, quam corrupta, quam denique perniciosa divitum vita. Hæc, Pater Sanctissime, numquid non sunt corrigenda? Profecto maxime. Verum prohibebit fortasse Sanctitas Tua, ne hæc deinceps fiant. Quasi hæc non fuerint jam olim vetita. Quando Ecclesiæ defuere præcepta? Quæ leges vitia non prohibent? Contra peccata omnia probe sancitum est, sed minus bene obtemperatur. Nunquam reflorebit Ecclesia, si alterum absque altero existimabitur reformandum. Omnibus succurratur necesse est, quia omnia languent. Id autem quomodo fiat, nequaquam melius quam omnium statuum congregatione consultatur. Status statum, ordo ordinem, vir virum accusat; sed qui melior fiat, nemo est. Arguunt omnes, sed nemo se ipsum reprehendit. Reformationem optat unusquisque, at a se ipso quis incipit? Quia igitur omnes lapsi sumus, et nemo se ipsum erigit, colligamur in unum universi, et sub te Patre, potiora Ecclesiæ membra quomodo corrigantur, omnes consultemus. Absit a patre, ut filiorum desideria tam pia non laudet. Clamant pro Concilio universi. Optant quo Deo, cujus tu providentia præsides, queant reconciliari. Non per te stet quominus procedat quod unus maxime potes promovere. Moveat te dogmatum impiorum varietas, moveant hæresum classes, excitent te abusionum fœditates; et ut multa simul dicam, bonarum institutionum te vulnerent inversiones, legumque ac traditionum sanctarum transgressiones. Quibus omnibus aut in melius mutandis, aut plane abrogandis ac novis denuo instituendis, consulto opus esse generali Concilio, negare quis poterit? Nam etsi de his quæ fidei sunt, de his quoque de quibus semel pronuntiavit Ecclesia, dubitari non debeat; expedit tamen non raro, propter mutationes temporum et hominum, ea quoque quæ olim et probe instituta fuerant et religiose servabantur, nunc aut moderari, aut mutari, aut penitus tolli: præsertim ubi præcepta solum in animarum sunt laqueum, puta quæ a nemine servantur, aut, ut venatio pecuniaria possit suspicari, pro nummis relaxantur. Certissimum est, quod Beatitudini Tuæ non minus ac piis omnibus, bonarum institutionum sive abusus sive contemptus, æque ut impietates displicent: quandoquidem tam multis bonæ etiam spei hominibus, hæc ansam præbent ab Ecclesiæ unitate ab obedientiaque Romana ut desciscant. Hæc ita esse quum nemo ignoret, quis est qui suas fœditates non propugnet, vel saltem mordicus teneat? Crebrescunt mala, augenturque quotidie; spernitur clerus; exosa habentur monasteria. Sed interim nihilo minus ab omni clero ita vivitur, ut vita eorum scandalizans, prorsus indigna sit quæ diligatur. Præstet laicis clerus bene vivendo, et suis tunc gaudeat immunitatibus. Verum, Beatissime Pater, hæc quidem lugemus, sed mederi non possumus. Tuum est remedium ponere. Tuum est, o Pater, qui gregis dominici es pastor et custos, omnes ad universale incendium exstinguendum, quemadmodum olim a Patribus factitatum est, convocare. Contagiosa hæc lues longius grassata est, quam ut absque generali reformatione possit eradicari. Adest nunc tempus ad hoc maxime opportunum, nempe quando quum hæretici tum omnes Concilium universale desiderant. Siquidem nisi mores corrigantur omnium statuum, maxime autem prælatorum, frustra speratur ut hæreses abrogentur. Accedit præsidio, quod Imperatorem habemus christianissimum juxta ac potentissimum: qui ut nemini justa negat, ita pontificibus et clero maxime quæ sunt illorum tribuit. Quem nisi haberemus, Beatissime Pater, de fide, de Dei cultu, de religione, de obedientia denique Romanæ Ecclesiæ, penitus jam actum foret. Verum (ut dixi) Imperatorem habemus, cujus et boni ament virtutem, et mali tremant potentiam. Nam quis a mille annis, religione, justitia, pietate, integritate, ut opes interim, potentiam regnaque taceam, hunc Imperatorem vicit unquam? Quis fide, mansuetudine, prudentia, Carolum V (quem divina utinam virtus faciat nobis immortalem) antecessit? Imo quis comparari meruit? Ut et hæc addamus, Romanam Sedem quis adeo veneratus est? Quanta pietas in Deum, vel inter hæc tempora pessima, in eo hactenus enituit? Quanta religio, quam sincera devotio in ipso, inter impios etiam et in Deum pariter ac Ecclesiam perfidos, perseveravit? Hic quum perinde Concilium desideret, nec illo plus Ecclesiæ reformationem quispiam optet, utputa qui pro Deo, pro fide, pro Ecclesia, pro pace et tranquillitate imperii, et opes et vires ultro impendat, labores et contemptum sustineat, inobedientiam atque rebellionem suorum dissimulet: quid, putas, faciet, si universæ Ecclesiæ cœtus conveniat, si de moribus sanctis, si de piis dogmatibus, si de abusibus tollendis, si de corrigendis vitiis tractetur? Hactenus fere solus pro his, a consorte imperii, a prolibus, a patria, ab amicis, a subditis pene exsul, et sæpe inter inobedientes ut alienus, quum sit princeps omnium, desudat: quid faciet, quum patrem Ecclesiæ, quum Christi Vicarium, propter Ecclesiæ reformationem viderit se humiliare, gloriam spernere, pecunias contemnere, atque se ipsum quoque et Cardinales reformandos Concilio generali submittere? Quam longa in tempora veniet tunc nomen, o Pater Beatissime, tuum? Quot sæculis adhuc hujus Clementis celebrabitur clementia, si curia tua, si clerus, si monachi, si denique omnes, te pastore, te pontifice, reformentur?

Hæc quomodo fiant, quomodo instituantur, quomodo serventur, beatissimus pater nostri Ordinis Dionysius, secretorum divinorum, dum viveret, familiariter conscius, et in sacris litteris non minus illuminatus quam doctus, probe conscripsit. Siquidem hanc necessitatem (quæ ipsius quoque temporibus, licet minor atque modo, non defuit) providit. Scribens propterea statui omnium, quomodo suum unusquisque decorem servet incontaminatum, stilum accommodavit et tempori et professioni. Major etiam illi cura fuit corda quam aures mulcere : propterea stilo usus est scholastico, nec admodum exacto ; in quo tamen quanta fuerit in viro dicendi vis, quanta devotio spiritus, quanta denique persuadendi efficacia, facile sentitur. Hujus lucubrationes et opera (licet pene restent innumera), ut huic sancto Ecclesiæ negotio nos quoque inserviamus, Beatitudini Tuæ, Pater Sanctissime, offerimus, nostri commendationem et apostolicam benedictionem a Sanctitate Tua humiliter postulantes. Quam omnipotens Deus ad Ecclesiæ renovationem confortet, atque incolumem diuque felicem ad gloriam suam conservet. Amen.

INVICTISSIMO, POTENTISSIMO AC CATHOLICO PRINCIPI CAROLO V, DIVINA PROVIDENTIA ROMANORUM IMPERATORI SEMPER AUGUSTO, ETC., F. PETRUS BLOMEVENNA LEYDENSIS HOLLANDUS, CARTUSIENSIUM IN COLONIA PRIOR, ET CIRCA RHENUM VISITATOR, SESE ORDINEMQUE SUUM COMMENDAT ¹.

SI christianæ religioni unquam resuscitandæ aut non conculcandæ penitus spes ulla fuit (quæ aliquot nunc annis, hæresum, sectarum, dissidiorum, dogmatum impiorum, ad hæc calamitatum et persecutionum, adversitatibus non leviter concussa vexatur), vel nunc maxima esse debet, quando Majestas Tua potentissima ter maximeque catholica, ex Hispaniis nobis desiderantissima rediit. Didicimus vel sero omnes, quantum divæ memoriæ avus tuus, quantum ceteri longo stemmate progenitores tui Imperatores, quantum postremo præ omnibus excellentissima Majestas Tua præsens contulerit tum paci, tum unitati, quando vel modica Tuæ Serenitatis abstractione tota mox Germania sectarum et dogmatum impietatibus est obscurata. Paucis licet annis Tua nobis abfuerit Celsitudo, sedimus tamen interea perinde ac in captivitate et regione umbræ mortis constituti: quibus (quotquot antiquissimorum ac orthodoxæ fidei dogmata sectamur, quotquot Ecclesiæ apostolicæ ritus observamus, quotquot denique Majestatis Tuæ obtemperamus edictis) vix licuit palam progredi. Quandoquidem tantis irrisionibus ac persecutionibus circumdabamur, quasi quisquis piissimo se Imperatori in fide conformaret, aut quisquis Patrum sanctorum placita ab Apostolorum temporibus huc ad nos manantia custodiret, impius foret censendus et hostis. Hæc autem ab iis perpessi sumus, qui damnatas olim hæreses conati sunt restituere: qui Ecclesiæ, Conciliorum atque veterum tum dogmata tum statuta abjecerunt; qui Pontificis denique Romani jurisdictionem, et subinde Majestatis Tuæ edicta contempserunt, quum ne umbram quidem sanctimoniæ ipsi habeant sanctorum Patrum, quorum sententias ac instituta abrogare moliuntur. Et licet utcumque foret tolerandum, ubi in se ipsis tantum essent impii (si tamen a christianissimo Imperatore Dei injuria vel levis tolerari debet), si non etiam aliquos ad pestifera dogmata exsecrandasque impietates, quibus quæcumque sacra, quæcumque pia temerant, vel illicerent, vel minis et persecutionibus urgerent.

Itaque, quum omni ex parte, post Deum, in te uno tuendæ Ecclesiæ fideique servandæ spes nobis relicta sit (quippe cui summa rerum a Deo est commissa, et dexteritas etiam genuina excellentissime indita), tibique faveant superi, tremit potentiam tuam universa terra; postremo piorum omnium in te spectant corda, hoc unum præstolantium, hoc maxime a Deo precantium, ut per te Ecclesiæ restituat unitatem fidei, incorruptionem integritatemque morum, pacisque tranquillitatem. A quo enim alio hoc, quæso, in terris foret sperandum, si a Tua nobis Majestate hoc non contingat? Nam quis impensius hodie religioni favet; quis Ecclesiæ placitis devotius obtemperat; quis leges quum divinas tum humanas custodit integrius; quis fortius potentiusque eas tuetur; aut quis quæ hominum sunt sapientius dis-

¹ Epist. dedicat. tomi II Operum minorum, Colon., 1532. cernit justiusque judicat, atque Tua Majestas? Sensit hoc vel communis omnium hostis, qui tot adversitatibus, tot incommodis, tot hostium insidiis tantisque præliis, tentavit a fidei negotiis animum tuum remorari: quamvis non potuerit efficere quin Ecclesiæ et fidei curam, omnium regnorum tuorum curis anteferres. Propterea etiam, quod certum est, angelis suis Deus mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis, excitans etiam piorum mentes et mandans ut pro te orent, qui unus pro omnibus omniumque salute, et maxime ut Dei cultus honorque non intereat, desudas. Dedit tibi Deus victorias hostium non paucas, tamque speciosas quam gloria plenas: quibus tamen haudquaquam elatus, non tibi, sed illi qui dedit, triumphos instituisti. Eripuit te non semel a nece tibi meditata, nec a paucis hæreticorum dolis, ne circumveniri posses, immunem servavit. Nam et in Principum comitiis et in imperii ceteris vel edictis vel sanctionibus ita se Tua gessit Majestas, ut ne exiguam quidem Serenitatis Tuæ fulgor nebulam admitteret. Nemo tam carus amicus, nemo tam ferox hostis, quem in fidei aut justitiæ respexeris negotio. Et licet ingens omnium semper hæreticorum fuerit studium, suis pestiferis dogmatibus longe lateque mundum inficere, idque acriter moliri, quo reges suorum dogmatum depravarent contagionibus (quando facile hinc subditos aut seduci aut cogi posse arbitrantur ut ab orthodoxorum communione desciscant, postquam capita rectoresque illis reddiderint corruptos); nullæ tamen te fraudes circumvenire potuerunt, quin vel impiorum technas perspiceres, vel insidias caveres. Ariana hæresis olim totum cito pervasit orbem: quandoquidem ii qui fidei maxime debebant opitulari, ab ejus integritate primi deficiebant. Non ignorabant hæc nostri quoque hæretici, haud parum feliciter putantes suam navare operam, dum nonnullos principes eo dementarunt, ut a se suisque subditis pietatem prorsus omnem profligarent. Verum nihil adeo illos male habuit, quam quod Imperatorem haberent germane christianum. Sed quid non subvertere quærit humana temeritas? Nihil non tentatum est, licet omnia frustra, ut orbis universi Princeps invictissimus, proh pudor! in apostatæ verba juraret Lutheri. Multo revera varioque conatu impiorum desudarunt ingenia, quo sincerissimum juxta ac potentissimum suis te laqueis potuissent irretire. At fidei castitate pariter ac prudentia, quam multos vel ecclesiasticos superasti! Non pectus in te offenderunt arundineum, quod molli cederet vento, aut quod ad auræ flatum quemlibet huc illucque flecteretur: quin potius, quod optimo Principe et præcipue Imperatore dignissimum est, continuo te consultantem, maximopereque enitentem quomodo alii quoque vel incorrupti ab hac labe maneant, aut qui seducti sunt, queant revocari. Pro hac re jampridem regna et delicias et corporis quietem posthabuisti; pro hac re dilectam conjugem caraque pignora reliquisti, nec viribus nec opibus parcens. Cujus animum, cujus edicta, conatus atque sudores, etsi non pari quo debuissent honore Principum plerique venerati sint, id tamen hac tua pietate factum est, ut vel non quantum velint liceat impiis debacchari. Unde sacræ huic devotioni propemodum soli acceptum referimus, quod in universum omnia non pessum eant: quippe qui non minus orationibus ac jejuniis mundum propugnas quam armis; atque unus propterea, ad exterminandos Amalecitas, et Moysis et Josue partes agis. Fecerunt hoc idem olim piissimi quoque principes, Constantinus, Theodosius, Carolus, reliquique avi tui: quorum tu sceptra nunc gerens, ut non minor potentia, ita nec inferior es virtute ac pietate. Atque utinam cuncti id Principes imitarentur : qui non modo patriam, verum etiam bona omnia, atque adeo corpus et vitam, pro fide, pro Dei legibus, pro obedientia Ecclesiæ, pro dogmatum et sectarum impiarum exstirpatione, et ad extremum pro justitiæ incolumitate, deberent exponere. Quod quum ad omnes, præcipue tamen ad ecclesiasticos pertinet : quibus vel ideo opes ditionesque terrenæ, potentia quoque et judicia profana sunt admissa, ut pro Christo eadem simulque omnia administrent. Verum quotus est hodie illorum, qui zelo domus Dei accensus, vel aureum nummum (non a subjectis extortum), ne dicam corporis salutem, pro Christo, pro reducendis ovibus, aut pro fide non temeranda, proque incorruptis moribus restituendis exponeret? paratus interim pro gloria terrena aut in profanos usus (pene dixerim luxus) omnia profundere. Verum si desunt Principes, si minus Ecclesiæ proceres atque antistites Imperatori vigilantissimo adsistant, non dormiunt tamen alii tum pii tum docti : qui cum piissimo juxta ac maxime catholico Imperatore ad pugnam egressi, prava hæreticorum dogmata vel orationum vel lucubrationum telis confodiunt. Prodiit enim factio illa jampridem sub principe et antesignano suo Luthero in campum : quæ fidei puritatem, Ecclesiæ obedientiam, cærimoniarum devotionem, ritum ecclesiasticorum, pietatem, sobrietatem, orationes, jejunia, atque adeo castitatem, et quidquid aut carni adversatur aut spiritum roborat, expugnare, prosternere, contaminare, vastare satagit ac demoliri : idque nomine Evangelii machinans, quasi Evangelium sit (quod apud eos esse constat) quidquid honestati ac virtuti adversatur. Unde, quum nihil minus sint quam evangelici, sine fronte tamen indigne sibi hoc nomen usurpant : idque tanto jactantius, quanto sine virtutum operibus Evangelii nomen solo in ore circumferunt. Multa de spiritu loquuntur, quum opera eorum sint in carne. Et quamvis eorum vita omnino ex diametro cum Dei verbo pugnet, ubique tamen etiam si detrahant, si mordeant, si moveant seditionem aut rebellionem, si denique Scripturæ et verba et sensum corrumpant, audent quidquid garriunt, Dei verbum nominare : hoc solo (quoniam nihil boni agere apud ipsos sanctitas est) omnibus hominibus insigniores, quod vita eorum eos flagitiosos, fœdifragos, apostatas, adulteros et omni opere malo plenos loquitur. Qua enim versutia alia congruentiori, sanctorum Patrum calumniari possent vitam, quos aut martyrii aut miraculorum gloria olim Deus dignatus est, quorumque placita ac sententiæ ab Ecclesia sunt receptæ, quam (ut Sanctorum quos imitari nolunt, gloriæ detrahant) dicere nullum esse liberum arbitrium, nulla merita, nulla bona opera ad salutem homini necessaria, ne sanctis Patribus videantur ipsi inferiores, quum ab omni opere bono egregie vacui, omnique virtute sint nudati, et a spiritu Dei prorsus alieni? Quamvis non parum jactitent se spiritum habere, licet non eum fortasse qui super jejunantes et orantes Apostolos requievit.

Contra hos, inquam, serenissime Imperator, tecum multi tuis sunt in castris, pro domo Dei excubias servantes : qui carneam illorum impietatem versutaque ingenia, quibus verbo Dei et mendacia et detractiones juxta commiscent, potenter fregerunt. Et nos quoque, postquam proprio marte pugnare desivimus, vigilantissimum pugilem optimisque armis instructum, et omni pugnandi arte non minus invictum quam eruditum, in fidei castra jam nuper educere cœpimus. Cujus scripta quum Evangelio, tum Patribus, quotquot in Ecclesia fuere receptissimi, ad amussim omnia quadrant. Hic Lutherum, necdum cognitum, omneque illius germen pestiferum inde enatum, olim prostravit. Hujus vita quoque et eruditio sancta (Dionysium illum loquor Cartusianum) consentiunt: in quibus nihil aliud atque puritas, integritas, pietas et sanctimonia cernitur. Comitata sunt virum hunc, dum vita hac mortali fungeretur, præstantia atque divina opera, nunquam deseruerunt contemplationes mysticæ, et ad horas multas in ecstasim sæpenumero raptum, revelatio divina de hisce malis temporibus, aliisque variis, erudivit. Hunc igitur, quo post B. Augustinum non habet Ecclesia qui plura scripsit opulentiorem, castris tuis (quæ pro fide, pro Ecclesia, pro justitia, pro Deo militant) adjicimus, ejus libros omnes, quorum aliquot jam e prælo nostra sunt opera evulgati, Tuæ Majestati dedicantes, præcipue tamen alterum Operum minorum tomum, quem in manibus modo tractamus. In quo insunt: de Lumine christianæ theoriæ sive de divina essentia libri duo, qui de summo omnium loquuntur Opifice, cujus tu ordinatione imperii universi princeps exsistis; Creaturarum item in ordine ad Deum consideratio theologica, liber unus; de Laudibus Dei liber unus; de Venustate mundi et pulchritudine Dei liber unus; de Præconio et dignitate beatissimæ virginis ac matris Mariæ (quam non minus colis quam amas, etiam si ilia rumpantur hæreticis) libri quatuor; de Vita et regimine principum libri tres; de Vita et regimine principissæ dialogus unus; Directorium vitæ nobilium, liber unus; de Vita militari liber unus; de Laudabili vita conjugatorum liber unus; de Justo pretio rerum dialogus unus; de Regimine politiæ liber unus; de Laudabili vita virginali liber unus; de Laudabili vita viduarum liber unus; Contra avaritiam epistola una; Inter Jesum et senem dialogus unus; de Judicio mortis et variis casibus ejus elegia una; Inter Jesum et puerum dialogus unus; Epistola revelationem quamdam continens; de Reformatione claustralium liber unus; de Reformatione monialium liber unus; de Modo corripiendi et judicandi liber unus; de Exemplis et documentis authenticis liber unus; de Præconio sive laude ordinis Cartusiensis liber unus; de Vita inclusarum liber unus; de Laude et recommendatione vitæ solitariæ liber unus; de Vita et fine solitarii libri duo; de Remediis tentationum liber unus; de Via purgativa liber unus; de Oratione liber unus; de Gaudio spirituali et pace interna libri duo. Quos omnes, quoniam varios mundi status (quorum reformationi et Majestas Tua intendit) probe, hoc est quemlibet ad suæ institutionis finem, erudiunt, Majestati Tuæ potissimum nuncupandos ideo decrevimus, vel quod manutenens omnes, omnibus tu imperas; vel quod Ecclesiæ reformationem, quam Tua Majestas summopere quærit, hoc est vitæ integritatem, abunde docent: ut tuo, qui in terris divina tueris et humana, patrocinio fulciantur. Et quanquam Majestati Tuæ, ut par est, omnes Dionysii libros (quod dixi) offerimus, nihil tamen eidem credimus derogari, si vel separatim aliis quoque, hoc est, cuivis unam lucubrationem aut librum dedicemus. Majestati Tuæ nostram commendamus religionem Cartusianam: atque utinam Deus optimus maximus, qui te ut alterum David elegit virum secundum cor suum, diu nobis servet incolumem, perpetuoque faciat felicem.

REVERENDISSIMO IN CHRISTO PATRI, EIDEMQUE CLARISSIMO PRINCIPI AC DOMINO, D. JOANNI GEBHARDO, ELECTO ARCHIEPISCOPO COLONIENSI, SACRI ROMANI IMPERII PER ITALIAM ARCHICANCELLARIO, PRINCIPI ELECTORI, LEGATOQUE NATO, WESTPHALIÆ ATQUE ANGARIÆ DUCI, ETC., DOMINO SUO CLEMENTISSIMO, S. P. D. ¹.

SI verum est quod Apostolus ait, non esse potestatem nisi a Deo, merito nobis de Celsitudinis Tuæ, clementissime Princeps, ad hoc tam sublime honoris et dignitatis culmen promotione gratulari debemus. Satis enim nobis perspectum est, Deum optimum maximum præclarissimis fortunæ, naturæ, gratiæ donis Tuam auxisse Celsitudinem, adeo ut in spem firmam adducamur fore ut Celsitudo Tua iis quam rectissime utatur. Equidem non possum unquam sine admiratione tuas commemorare virtutes, quæ cum rara quadam humanitate ac clementia conjunctæ, te omnibus gratissimum efficiunt, omnium in te animos, studium et benevolentiam rapiunt. Quæ si, ut speramus, in Celsitudine Tua perseveraverint, jure te Patrem patriæ omnes uno ore conclamabunt. Vidimus jam ante annos aliquot, Celsitudinem Tuam cum duobus decessoribus suis familiarem ac prope quotidianam consuetudinem habuisse, qua fieri non potest quin magnam sit rerum, præsertim hujus celeberrimæ Diœcesis, consecuta usum ac experientiam, quæ ad recte gubernandas ditiones suas, maximam illi allatura sit commoditatem. Ut enim clavum nullo negotio moderatur prudens peritusque nauclerus, nec temere in maris fluminumque pericula impingit, ut solent ejus artis imprudentes : ita in sublimi administrandæ alicujus provinciæ loco positi, si sint bene versati in rebus commode gerendis, multaque experientia didicerint quemadmodum oporteat ubique suo fungi munere, dubium non est quin idonei cumprimis habendi sint quibus id honoris et officii deferatur; nec ambigi potest quin summa dexteritate provinciam ipsis traditam sint moderaturi. Quæ quum nobis omnia de Celsitudine Tua polliceamur, nihil ita fuerit necessarium (si quidem Celsitudo Tua diu tranquillam Deoque gratam volet ducere vitam) quam ut ditioni suæ subditos omnes pro suo quemque statu, gradu et ordine, ad divinarum humanarumque legum, ad ecclesiasticorum Canonum constitutionumque præscriptum pro virili reformare studeat. Nam usque eo peccata nostra, proh dolor! increverunt, ut ipsimet malorum nostrorum pertæsi, atque divina in nos animadvertente justitia, calamitatibus et flagellis circumcirca sævientibus, plane perterriti, nihil nobis restare videamus, nisi ut per dignos pœnitentiæ fructus fugiamus a ventura ira summi Judicis: verentes ne si hanc diutius dissimulare pergamus, peccata

¹ Epist. dedicat. Opusculorum insigniorum, Colon., 1559. cumulando peccatis, et in eodem semper luto hærendo, Dominus justus, ut per Prophetam suum comminatur, in virga tandem furoris sui nos visitare ac reformare cogatur; atque tartareis addicere flammis cruciandos. Tempus enim instare, imo jam adesse videtur, quo judicium a domo Dei incipiat. Quæ tamen tam horrenda mala facillime Celsitudo Tua possit avertere, si, quod speramus et votis omnibus suspiramus, reformationem omnium statuum ditionis suæ, non ita pridem a D. Adolpho archiepiscopo decessore suo nunquam dignis extollendo laudibus, in Provinciali Synodo præclare meditatam, velit innovare et exsecutioni mandare, ne qua posthac detur occasio Ecclesiæ hostibus nomen Domini blasphemandi, et Ordines ecclesiasticos suis illis teterrimis convitiis proscindendi, ob excessus ac abusus quos culpa quorumdam passim emergere cernunt, unde etiam tenebriones illi in suo pertinaci confirmantur proposito. Correctis autem illis et e medio sublatis, dici nequit quanta futura propediem sit pax et concordia inter omnes. In quam sane curam et cogitationem, quæ ipsi summam dignitatem et gloriam non poterit non afferre, non dubitamus Celsitudinem Tuam ultro (uti officii suscepti ratio ac pastoralis sollicitudo deposcunt) incubituram, quo non solum mali servi talentum suum negligentis pœnas subterfugere, sed et maximam apud Deum gratiam et vitam immortalem sibi possit conciliare, multosque ad saniorem reducere mentem, suis oculis contemplaturos Cleri tam honestam, integram, inculpatam vivendi rationem.

Atque ut huic saluberrimo negotio etiam nos nonnihil pro virium nostrarum tenui portione inserviamus, ac Celsitudinis Tuæ studium suapte sponte alioqui impendio fervens, magis magisque acuamus, selectissima quædam Dionysii nostri Cartusiani opuscula, ad omnium Ecclesiæ Ordinum reformationem non parum commodi allatura, in opus unum compegimus, atque Tuæ Celsitudini promptissimis atque addictissimis animis dedicatum esse voluimus. Solent alii principibus viris gratulaturi aliqua offerre munera : nos Tuæ Celsitudini hanc qua te Deus affecit dignitatem gratulari ex animo cupientes, munus hoc litterarium nuncupamus, plane persuasi Tuam Celsitudinem animi potius nostri candorem ac studium, quam munusculi pretium ponderaturam. Toto hoc opere videbit Tua Celsitudo nostrum Dionysium hoc agere voluisse, ut Ordines omnes et Ecclesiæ catholicæ status, quantum in ipso esset, ad eam vitæ instituendæ rationem traduceret, aut potius revocaret, quæ tum divinis, tum humanis legibus, omnibus præscripta sit. Phrasis ejus pro illius sæculi consuetudine simplicior est, sed habet eruditionis plurimum. Quis vero sit tam insipiens, ut contemnendam putet arculam ligneam pretiosissimas gemmas continentem ? Obsecutus est Dionysius suo sæculo : qui si in hæc tempora incidisset, et Patrum monumentis tanto numero uti ei licuisset, aliisque litteris politioribus, fortassis nemini ille secundum se in omnium disciplinarum genere præbuisset. Quod autem tantam illi visum est operam ponere etiam in illis conscribendis quæ ad ejus institutum, nempe Cartusianum, non magnopere pertinere videntur, fecit caritas ardentissima, quæ non quærit quæ sua sunt, sed aliorum. Aderat ei ingenium perspicax, aderat memoria usque ad stuporem tenacissima, aderat voluntas proximorum saluti totam se impendere sitiens; atque his impellentibus, noctes atque dies dulce habuit transigere studio legendi, scribendi, orandi, meditandi, contemplandi: et ad id usque sanitatis excrevit, ut quæ de ipso verissime scribuntur, pene fidem excedere videantur. Sed apud rerum spiritualium peritos videntur ista admiranda quidem, sed tamen possibilia, quia omnia possumus in eo qui nos confortat, imo et ipse Spiritus adjuvat infirmitatem nostram. Scripsit ergo Dionysius noster, vir extra omnem controversiam scientia et pietate admirabilis, de omnium castigatione Ordinum, ut quod concionando non poterat, calamo efficeret. Et ne Pater sanctissimus desidiæ et inertiæ argueretur, cujus solent plerumque arguere nostri instituti professores, illi qui vitæ nostræ plane imprudentes sunt et ignari, innumeras edidit summo labore lucubrationes, atque inter eas etiam hæc opuscula, quibus verbi Dei præconibus amplissimam præbet concionandi materiam, ut hic unicus liber sit quasi loco multorum, non illis dumtaxat, sed et omnibus quibus ex officio incumbit aliorum gerere curam: quæ certe Celsitudini Tuæ non vulgaris imposita est, quanquam invitus tanti honoris pondus in te receperis, ut testantur vel solæ illæ lacrimæ quas tam largiter effudisti quum in antistitem electus esses. Sciebas enim in hoc statu non minus esse oneris quam honoris. Hinc jure mihi persuadeo Tuam Celsitudinem talem se exhibituram, ut vita sua omnibus ad christianam pietatem incitamento sit. Solet enim plerumque sapientissimus Deus eos quos ad sublimes vocat titulos, etiam raris afficere suæ gratiæ muneribus, atque in alios prorsus viros immutare. Atqui Tua Celsitudo maxima jam percepit Dei dona: quæ si in dies augeantur, crede mihi, sempiternam tui ad posteros omnes memoriam transmittes.

Verum ne Celsitudo Tua divina se putet ope destitutam, ecce commodum Tuæ Celsitudini copias auxiliares misit Deus, hominum certe pietate atque eruditione præstantium, qui vocantur de Societate nominis Jesu. Novit eos Tua Celsitudo, siquidem fructus quos ii Coloniæ, sociique eorum in Indiarum terris remotissimis et regnis amplissimis, hactenus nostro orbi incognitis, multis quoque Europæ locis, incredibiles faciunt, adeo sunt testati et illustres, ut qui eis caliginem suo mendacio offundere velit, ipsum se potius dehonestet. Parum a Clericis habitu discrepant, sed multum discrepant professione. Institutum eorum huc maxime spectat, ut juventutem in scholis, et populum in concionibus publicis et privatis confessionibus, omnesque illos qui se eorum disciplinæ tradunt, in omni pietate quam optime instituant. Ipse Imperator noster clementissimus in suis ditionibus multos tales alit, et sua majestate dignis fovet beneficiis: quod etiam Tua Celsitudo cœpit liberaliter imitari, ut tantis laboribus pares esse queant viribus corporis. Non desunt qui eis detrahant, sed eo nomine Christianis omnibus debent esse gratiores. Non docent ut nostri evangelici, ventrem pro deo colere, otium sectari, voluptati ac vanitati hujus miseræ vitæ esse deditos, sed carnem cum vitiis et concupiscentiis crucifigere. Quorum piis et honestis studiis nunquam dubitamus Celsitudinem Tuam defuturam. Quod ut nobis certius persuadeamus, facit pietas inviolabilis majorum tuorum, Comitum a Mansfeld, quibus præcipua cura fuit religionem et quæ ad Dei cultum pertinent, augere semper: quorum vestigiis et Tua Celsitudo magna animi contentione perpetuo ut insistat, votis ardentibus optamus. Age, Princeps clarissime, Antistes Reverendissime, quidquid habes virium in Christi gloriam converte. Oramus et obsecramus ut Tua Celsitudo nostrum Cœnobium ipsi addictissimum, sibi habere velit unice commendatum, ut quemadmodum antecessores tuos perpetim erga nos summa quadam benevolentia ac humanitate præditos experti sumus, ita et Tuam Celsitudinem sentiamus: quam Christus Jesus ad suam gloriam ac subditorum consolationem in multos servet annos. Ex Cœnobio nostro, Calendas Januarii, anno MDLIX.

Tuæ Celsitudinis

Humilis capellanus,

F. GERHARDUS HAMMONTANUS, Prior Cartusiæ Coloniensis.

ELEMENTATIO PHILOSOPHICA

Chapter 1 of 106