Propositio 7
Actus multipliciter sumitur.
Actus namque ut est participium ab hoc verbo, agor, est idem quod factus sive productus. Potest etiam esse nomen adjectivum. Communiter vero accipitur substantive, estque quartæ declinationis, et idem quod actio, ut quum dicimus: Actus secundus præsupponit actum primum, quoniam agere præsupponit esse; et rursus, quod substantia separata est indesinenter in actu intelligendi. Quumque actus sic sumptus perfectio sit agentis, consequenter actus extense accipitur pro quacumque forma, tam substantiali quam accidentali, suum subjectum intrinsece perficiente et actuante: et ita anima appellatur entelechia seu actus primus corporis, quod vivificat, animat et informat. Denique, quia res actuatur, perficitur et formatur, non solum a principio intrinseco formaliter ei inexsistente, sed a principio quoque extrinseco seu causa efficiente: hinc etiam causa prima vocatur actus, imo et actus purus; et intelligentiæ dicuntur actus orbium quos movent, atque effectuum quos producunt, etc. Juxta Philosophum, actus est principium movendi alterum secundum quod alterum; estque transcendens, et in omni genere reperitur: nam et differentia perficit speciem; similiter species naturam designat, quæ est forma et actus et item perfectio individuorum suorum. Juxta hunc sensum quidquid perficit, actuat, movet aut alterat aliud, nuncupatur actus et forma illius: unde scientiæ et virtutes sunt actus et formæ, perfectiones et ornamenta rationalium creaturarum. Nec actus ita acceptus differt directe ab habitu, sed eum includit. Juxta præhabita, Deus, secundum divinum Dionysium, est esse et forma omnium rerum;1 ac juxta Philosophum, motus cœli seu cœlum per suum motum est vita inferiorum. Quod infra exponetur.
Footnotes
-
De Divin. nom. c. I. ↩
Chapter 9 of 106