Skip to the text

Propositio 24

Formæ substantiales naturalium rerum vere asseruntur esse partim ab intra, et partim ab extra; difficillimum tamen est qualiter hoc ipsum sit intelligendum.

Quod est, quoniam quidam philosophi opinati sunt formas hujusmodi esse omnino ab extra, quidam vero omnino ab intra. Plato namque dixit eas ab idealibus formis profluere, Avicenna autem a datore formarum, hoc est ab intelligentia ultimæ sphæræ, activorum et passivorum videlicet, regioni elementorum atque mixtorum præsidente. Anaxagoras vero asseruit eas penitus esse ab intra, sic quod concreatæ seu connatæ et concausatæ sint ipsi materiæ, lateantque in ea, et per generationem deducantur a latitatione et esse abscondito ad manifestum ac evidens esse. — Porro Aristoteles rationabilius tenuit et probavit, quod sint partim ab intra, et partim ab extra: non quod ipsæ formæ partem suæ essentiæ sortiantur a causa intrinseca aut a materia, partem quoque suæ essentiæ a causa extrinseca, puta efficiente, quum formæ illæ sint incorporales ac simplices; sed quod ante suam productionem, in materia seu semine aliquo modo consistant, utpote potentialiter vel aptitudinaliter et incomplete, et per agentia universalia ac particularia, hoc est per motum et influentiam cœlestium corporum et per causas particulares generativas, producantur ad esse actuale completum. Hanc mediam viam Peripatetici sunt secuti, et christiani philosophi communiter tenent.

Nihilo minus remanet difficultas, quomodo istud sit intelligendum, an scilicet essentia formæ educendæ, ante suam eductionem vere realiter in materia præexsistat aut aliquid ipsius essentiæ, quamvis secundum esse incompletum, an non. Et de hoc sunt duæ opiniones famosæ ac celebres. Una affirmans formas naturales substantiales, a creationis principio esse in materia inchoatas, et habitualiter seu in habitu quodam confuso ibi præexsistere secundum esse formale formabile, nondum formatum: quemadmodum secundum logicam considerationem, differentiæ specierum exsistunt in genere indeterminate. Sicque perhibet formas esse ab intra, non sic quin hoc ipsum esse sit a causa prima efficiente, ipsius materiæ creatore; deinde per causas efficientes deduci ipsas formas ad esse completum et formatum distinctas. Denique opinio alia dicit, formas non esse taliter in materia inchoatas, imo nihil essentiæ earumdem realiter in materia ante eductionem exsistere.

Itaque primæ opinionis motiva sunt: quia si formæ non essent sic inchoatæ, imo secundum totam suam essentiam educerentur, viderentur creari, quemadmodum anima rationalis; quum creari sit ex nihilo rem produci. Rursus, quod nequaquam in alio est, nequit ex eo educi: ergo si nihil formæ educendæ in materia seu semine præfuit, forma nequaquam inde educitur. Iterum, materia appetit formam; appetitus vero ex similitudine oritur: ergo materia jam aliquid formæ est sortita; imo, si nihil suæ essentiæ est in materia antequam educatur, esset tota ab extra. Idem videtur fuisse de B. Augustini intentione, qui super Genesim et libro de Trinitate fatetur, materiam rationibus seminalibus atque causalibus esse fecundam. Quarto quoque super Genesim: Omnia (inquit) hæc ex insitis rationibus illis quas tanquam seminaliter sparsit in mundo Creator, prodire noscuntur. Et alibi :

Omnium quippe rerum quæ corporaliter visibiliterque nascuntur, occulta quædam semina in hujus mundi corporeis latent elementis. Ipse namque Creator universorum, conditor est invisibilium seminum: quia quæcumque nascendo ad nostros prodeunt oculos, ex occultis illis seminibus sumunt progrediendi primordia, ac debitæ magnitudinis incrementa, et figurarum distinctiones. Hinc innotescit, quod rationes hæ seminales sunt originales itemque causales rerum radices: et ita apparet, quod sint formæ in materia inchoatæ, quum nil aliud cernatur in materia assignabile quod sit omnium horum nascentium tam radicalis, coelementaris atque intrinseca causa.

Verumtamen huic opinioni multa objiciuntur. Si enim in materia ponatur inchoatio ista formarum, rite inquiritur, utrum per formarum inchoationem intelligendæ sint ipsæmet formæ inchoatæ, an aliud: si ipsæmet formæ, quærendum an forma sic inchoata sit realiter ipsa forma quæ educetur, ita quod formæ inchoatæ et formæ educendæ sint numero una eademque essentia. Si sic, forma illa erit omnino ab intra, et tota præfuit in materia, et juxta Anaxagoræ æstimationem erroneam, quodlibet erit in quolibet: sicque revera opinio illa ponit latitationem formarum. Porro si forma inchoata et forma educenda non sunt realiter eadem forma, nec ejusdem essentiæ: ergo nihil essentiæ ipsius formæ in materia præerat, imo tota erit ab extra. Quumque forma sit in essentia sua simplex ac indivisibilis, dici non valet quod pars suæ essentiæ, non tota sua essentia, in materia exstitit ante eductionem. Interim si dicatur, quod tota præfuit ibi, et tota (quantum ad suam essentiam) sit educta, non tamen totaliter neque complete, hoc multipliciter reprobatur. Quia quum esse ab essentia fluat, imo secundum multos, realiter sit idem cum ea; si tota essentia ibi sit, erit ibi proprius actus, scilicet esse, quum formæ proprium sit dare esse. Sequitur item, quod forma substantialis, sicut et accidentalis, recipit magis et minus. Nec ista positio distat ab Anaxagora, de quo constat quod non dixit omnes formas substantiales æque complete inesse materiæ: imo etiam incidit in Pythagoræ phantasiam, qui imaginabatur formam ligni tam perfectam quam formam leonis, sed propter materiæ indispositionem, exercere non posse in ligno operationem vitalem tamque excellentem, ut in leonis corpore faceret. Insuper formæ brutorum ex sua natura vitales sunt, et ubicumque realiter essentialiterque consistunt, realiter vivunt; nec possunt realiter permanere in corporibus in quibus amplius nequeunt operari (quod certum est esse de mente Philosophi): alioqui immortales consisterent. Si ergo animæ mortales sunt in materia inchoatæ, sequitur quod in eadem parte materiæ quæ successive capax est omnium animarum seu formarum illarum, semel sint universæ animæ illæ etiam vivæ; sicque in eadem portione materiæ simul realiter sunt innumerabiles animæ irrationales, brutorum terrestrium, piscium, avium, vere vitales ac vivæ: ex quo alia plura prorsus absurda concluderentur. — Hanc disputationem doctor solennis diffuse efficaciterque prosequitur, asserens quod in veritate opinio illa inchoationem ponens formarum, a positione Anaxagoræ non differt nisi in modo loquendi.

Quod et satis apparet ex hoc, quod venerabilis ac devotus ille doctor divinus Bonaventura, in Scripto secundi Sententiarum, distinctione octavadecima, inter cetera profert: Constat rationem seminalem esse potentiam activam materiæ inditam, et potentiam hanc esse essentiam formæ, quum ex ea fiat operatione naturæ, quæ non producit quidquam ex nihilo. Denique in Scripto secundi, septima distinctione, asseruit, quod sicut se habent globus rosæ et rosa aperta, sic forma inchoata seu educenda et forma educta. Ex quo evidenter consequitur, quod essentialiter ac realiter idem sint, nec differant nisi secundum esse completum et incompletum : quod et Doctor ille concedit.

Atque in idem redire videntur scripta Alberti, Udalrici, et aliorum ipsum sequentium, atque dicentium : Materia est primum subjectum formarum, in quo est quædam habitualis potestas habitusve confusus, continens omnes formas de materia educendas. Hic quoque habitus confusus essentialiter distinguitur a natura materiæ; distinguitur etiam a formis prout sunt in termino generationis, non essentialiter, sed penes esse : quia in habitu illo formæ sunt secundum esse confusum; in termino autem generationis quælibet forma habet esse distinctum ab aliis. Qui habitus est materiæ concreatus, et tanquam splendor quidam totam generabilium et corruptibilium perlustrans materiam. Hæc illi.

Ubi quærendum occurrit, quid sit habitus ille confusus : an sit quid unum simpliciter, aut unum aggregative. Et si est quid unum simpliciter, non est realiter nisi unius formæ essentia : sicque illa educta, habitus ille cessaret. Si vero est unum aggregative, quæritur an sint multæ essentiæ multarum formarum educibilium : quo concesso, mox sequitur quod jam illatum et reprobatum est, puta omnes illas formas, quantum ad suas essentias, in quacumque parte materiæ contineri. Denique quidquid in rerum natura et extra animam est, ex ipsa sua exsistentia demonstratur esse quid unum, dicente Boetio : Quidquid est, ideo est quoniam unum numero est.1 Ideo irrationabile videtur ponere habitum talem confusum et indistinctum. Rursus, secundum Albertum, essentia et esse sunt idem in re : quid est ergo dicere, quod forma in materia præexsistit per suam essentiam, non quantum ad suum esse? nisi forsitan per esse intelligatur aliquis modus essendi ipsius formæ, quod in Anaxagoricum cadit errorem, ut patuit.

Hinc alia tenet positio, quod formæ non sunt in materia essentialiter inchoatæ, imo nec proprie inchoatæ : nisi potentialitas seu aptitudo materiæ ad formam, seu receptibilitas formæ in materia, appelletur inchoatio formæ; et quod ratio seminalis non sit aliquid essentiæ ipsius formæ quæ dicitur inchoata et educenda, sed sit virtus activa cum suis passivis, ut calor et frigus, virtus et forma rei, quæ primis rerum individuis primo collata sunt per opera sex dierum, ut ex eis quasi ex quibusdam seminibus producerentur et multiplicarentur res naturales. Hinc Augustinus omnes virtutes activas et passivas quæ sunt principia generationis ac motuum naturalium rerum, rationes seminales appellat. Hæ virtutes ac rationes primo considerantur ut sunt in Deo secundum rationes ideales; secundo, ut sunt in elementis mundi, in quibus simul a principio mundi productæ sunt, in quibus sunt tanquam in universalibus causis; deinde tertio, prout per temporum successiones producuntur in hac planta istoque animali, tanquam in particularibus causis; quarto, ut sunt in seminibus quæ ex plantis et animalibus producuntur. — Hæc et multa consimilia super hac quæstione scribit Thomas.

Henricus vero in Quodlibetis :2 Ista (inquit) quinque se habent per ordinem in eodem : materia, potentia, subjectum, ratio seminalis, et semen. Materia nominat quamdam absolutam substantiam, in quantum materia per essentiam suam differt a qualibet forma, ac omni dispositione formali, estque fundamentum omnium susceptivum. Potentia vero essentiam designat materiæ sub respectu ad formas suscipiendas, cum indifferentia tamen ad omnes, secundum quod non est in motu nec in transmutatione ad ipsas, neque in actu sub aliqua earumdem, nec ut disposita ad transmutationem in ullam formam determinatam : sicque potentia notat respectum in essentia materiæ fundatum. Porro subjectum appellatur materia in quantum est actu sub tali forma, ut per corruptionem illius unica transmutatione et immediate potest aliam recipere formam: quod non semper materiæ convenit. Sicque Philosophus distinguit duplicem materiæ potentiam, propinquam scilicet et remotam, hoc est immediatam ac mediatam. Ratio autem seminalis prout de ea universi consentiunt, est aliquid in materia, aliud ab ejus essentia, quod inclinat atque determinat ipsam materiam in transmutationem ad actum formæ. Semen vero proprie nuncupatur subjectum quod est materia, habens in se rationem seminalem per alicujus formæ determinationem.

Interim, quælibet harum opinionum famosos habet defensores; attamen ista quam S. Thomas, Ægidius, Henricus, Richardus, et alii multi sequuntur, rationabilior esse videtur. Nec sequitur hinc, quod formæ quæ dicuntur educi, creentur: quoniam ad earum productionem præsupponitur atque requiritur materia cum vi formativa, et cum aliis causis secundis causaliter concurrentibus. Ratio quoque seminalis activum exstat principium.

Ista hic breviter tacta sufficiant: de quibus super secundum Sententiarum, distinctione septima, distinctione quoque octavadecima, diffuse conscripsi, scripta jam nominatorum doctorum, Alexandri etiam de Hales, Guillelmi Parisiensis, Petri de Tarantasia, Udalrici et Scoti plenius recitando.3

Footnotes

  1. De Unitate et uno; de Consolat. lib. III. pros. 11. ↩

  2. Quodlib. IV. q. 14. ↩

  3. ('f. t. XXI, p. 424 A' et s.; XXII, p. 166 B et s.) ↩

Chapter 26 of 106