Propositio 18
Virtus sumitur multis modis.
Primo namque accipitur pro extremo seu maximo de potentia, ut quum ait Philosophus: Virtus rei pensatur penes maximum in quod potest. Secundo, pro activa potentia seu naturali vigore. Sicque in omni re creata ponuntur essentia, potentia, actio: et sicut nihil est expers naturalis et propriæ operationis aut actionis, aliter ad finem suæ institutionis non posset pertingere; sic nulla res expers est naturalis cujusdam potentiæ seu virtutis. Tertio, pro habitu virtuoso, quo vivitur bene et laudabiliter agitur; et ita communiter capitur, atque in libro Ethicorum definitur: Virtus est quæ habentem perficit, et opus ejus bonum reddit; itemque: Virtus est habitus intellectivus in medio consistens, etc.; quod tamen de morali accipitur. Verum virtus communiter sumpta, in virtutem intellectualem, moralem, cardinalem theologicamque dividitur, ut infra tractabitur. Quarto, specialiter capitur pro fortitudine quæ est virtus cardinalis: ut quum in libro Sapientiæ legitur, quod ipsa sapientia temperantiam, prudentiam, justitiam, et virtutem, id est fortitudinem, docet.1 Quinto, pro opere virtuoso, forti seu strenuo, juxta illud Machabæorum: Ut virtus de negotio judicaret. Sexto, pro causa totius nostræ virtutis, sicut in Psalmo legitur:2 Diligam te, Domine, fortitudo mea;3 ubi alia littera habet: Diligam te, Domine, virtus mea. Septimo, pro speciali choro et ordine angelorum qui appellantur Virtutes.
Footnotes
Chapter 20 of 106