Propositio 19
Mensura aliquando transcendenter accipitur.
Quod est, quia in omni genere ac ordine, primum dicitur esse mensura ac regula secundorum ac ceterorum in ordine illo: quia certificantur et mensurantur per primum illud. Nempe quo illi primo fuerint viciniora et similiora, eo in ordine illo sunt perfectiora. Sicque Creator omnipotens dicitur universorum mensura. Deinde mensura ad quantitatem magis pertinere videtur, quum et tempus mensura temporalium rerum vocetur. Atque ut diversa mensurentur ac certificentur eadem mensura, oportet eam consistere uniformem. Ævum vero, quod perpetuorum et separatarum substantiarum appellatur mensura, alterius est naturæ. Sunt etiam diversæ corporales mensuræ ad suam categoriam spectantes.
Chapter 21 of 106