Propositio 21
Materia appellatur, quæ recipit esse a forma.
Quod est, quia materia est tanquam passiva potentia expers actualitatis, et indigens forma, ac naturali appetitu appetens eam, quemadmodum turpe pulchrum. Dividitur quoque in materiam primam et secundam. Materia prima nunquam in rerum natura per se est, nec nude consistit; sed per rationem considerata quasi abstracta ab omni forma substantiali et accidentali, nominatur prima materia : quæ ut talis, non est quid, quia substantiale esse non habet; nec quanta, quum ut sic a dimensionibus sit remota; nec qualis, quia ab omni qualitate est sequestrata. Eadem vero materia ut formis subjecta et actuata, vocatur secunda. Sicque realiter sunt una materia : quemadmodum homo jam nudus, deinde vestitus, substantialiter idem est homo. Insuper materia duplex est, puta : privationi annexa, ut generabilium corruptibiliumque materia; alia, cujus capacitas propria sua forma fertur repleta, ut materia cœlestium corporum. Quidam interim materiam dividunt in corporalem et spiritualem : de qua re infra tangetur.
Ex his innotescit, quod proprietates materiæ sunt, pati, moveri, substare et subjici, recipere, perfici, actuari, indigere, dependere, conservari in esse. Hinc nomen materiæ non solum attribuitur materiæ primæ et secundæ prætacto jam modo sumptis, sed rebus quoque ex materia et forma substantiali compositis, quæ et rerum artificialium exstant materiæ: sicut ferrum est materia clavi; lignum, lecti. Unde et triplex assignatur materia, scilicet : in qua, ex qua, et circa quam. Hinc subjectum scientiæ vocatur ejus materia, materia utique circa quam. Conformiter objectum potentiæ dicitur ejus materia, quamvis objectum illud sit forma : ut color, qui est objectum visus. Imo quibuscumque aliquo modo conveniunt præinductæ proprietates materiæ, quodammodo adscribitur nomen materiæ, seu materialiter se habere : ita quod intelligentia per comparationem ad primam causam potentialiter et materialiter habet se, in quantum ab illa dependet, conservatur, illuminatur, perficitur. Et quando fit sermo de re secundum id quod est, non secundum completam seu formalem rationem ipsius, dicimur loqui de ea materialiter.
Chapter 23 of 106