Proœmium
PRETIOSIOR est sapientia cunctis opibus; et omnia quæ desiderantur, huic non valent comparari. Prov. III, 15.
Increatam sapientiam Dei constat universis creatis in infinitum præstantiorem consistere. Porro sapientia intellectualis creaturæ est duplex : una philosophica, alia theologica. Et de utraque innumerabiles libri sunt editi; nec omnibus vacat aut libet legere omnes. Expedit ergo utramque compendiose perstringere, et de utraque specialem summariumque componi tractatum, in quo eminentiores comprehendantur sententiæ seu materiæ : quod, quantum desuper a totius fonte sapientiæ fuerit condonatum, agere jam conabor. Quumque philosophia ad theologiam sit dispositiva, a philosophica sapientia inchoabo. Unde et opus hoc Elementationem philosophicam reor intitulandum : in quo per propositiones procedam, quibus brevissima nectam commentaria.
ELEMENTATIO PHILOSOPHICA
COMPENDIUM PHILOSOPHIÆ
DE PHILOSOPHIÆ NOTIONE ET DIVISIONE
Chapter 2 of 106