Skip to the text

Propositio 12

Habitus secundum unam acceptionem, est unum decem prædicamentorum; secundum aliam, est species qualitatis; secundum tertiam, est postprædicamentum.

Primo modo a Gilberto sic definitur: Habitus est corporum, et eorum quæ circa corpus sunt, adjacentia. Secundo modo accipitur pro qualitate difficulter remobili a suo subjecto, puta firmiter radicata in illo. Tertio modo importat habitudinem quamdam seu ordinationem aliorum generum ad ipsam substantiam. Quamvis enim ex parte habentis sumatur unum speciale prædicamentum quod dicitur habitus, attamen ex parte rei habitæ speciale non valet accipi prædicamentum, quia res illa in pluribus reperitur prædicamentis; sed inde, hoc est a re habita, postprædicamentum suscipitur. Nam etsi res habita, secundum quod res naturæ, non sit de logica consideratione, nihilo minus reductio ejus ad suum prædicamentum, coordinatio quoque ipsius ad habentem, spectat ad logicam: quæ coordinatio nomine habitus, prout est postprædicamentum, significatur.

Denique tria prima prædicamenta, quæ sunt substantia, quantitas, qualitas, dicunt entitatem simpliciter absolutam; quartum, puta ad aliquid, dicit formaliter entitatem pure relativam. Cetera sex, quamvis formaliter dicant quid absolutum et quamdam tenuem entitatem, tamen quid respectivum includunt: causantur quippe ex comparatione quatuor aliorum ad aliqua. Actio enim causatur a naturali substantiæ potentia, comparata ad illud quod agenti secundum potentiam talem subjicitur; passio vero, ex naturali potentia passiva, comparata ad agens; quando autem, ex adjacentia temporis ad rem temporalem; ubi, ex circumscriptione activa loci, atque passiva locati; positio, ex ordinatione partium inter se in toto et in loco; habitus autem, ex comparatione rei habitæ ad habentem: sicque designat applicationem rei habitæ ad habentem, secundum quam res habita figuratur ad habentis figuram. Verum in communi usu loquendi, sumimus habitum secundo modo prætacto, puta pro qualitate difficulter delebili; sicque habitus est quid medium inter potentiam atque actum, ut sapientia inter intellectum et contemplationem: hinc homo doctus dormiens, nec actu considerans, dicitur sapiens habitualiter, non actualiter. Quumque potentia perficiatur per habitum, et habitus ordinetur ad actum, recte potentia comparatur somno in quo actus sensitivæ potentiæ totaliter cessat; habitus autem, somno in quo imperfectus est actus potentiæ; actio vero, vigiliæ in qua expeditus et liber est potentiæ actus.

Chapter 14 of 106