Propositio 20
Forma a formando aut informando nomen accepit.
Hinc duplex est forma, puta: forma foris manens, seu seorsum et separatim existens extra id quod format; quemadmodum forma sigilli permanet in sigillo extra ceram. Sic quoque Deus, et intelligentiæ, et ideæ mentis divinæ ac formæ practicæ intelligentiarum, per quas inferiora cognoscunt, producunt et formant, formæ vocantur inferiorum. Unde formæ quæ sunt in materia, a formis quæ extra materiam sunt, dicuntur fluxisse. Alia est forma informans, ut sunt formæ materialium rerum. Et illæ sunt duplices, puta : substantiales, et accidentales. Insuper forma substantialis est duplex, videlicet : forma partis, ut anima, quæ est corporis forma intrinseca; et forma totius, sicut humanitas est forma individui hominis.
Porro, quod aliquid format aut informat, largitur et imprimit ei aliquod esse : ideo forma substantialis dat suæ materiæ esse substantiale specificum; formæ vero accidentales dant suis subjectis esse secundum quid, quod est esse accidentale. Hinc forma describitur ita : Forma est, quæ dat esse. Quod de formis informantibus præcipue dicitur. Porro forma dicitur informare dupliciter. Primo, per intrinsecam unionem : ut forma substantialis. Secundo, per subjectionem et inhæsionem : ut formæ accidentales. Subjectum autem formæ substantialis, dicitur materia prima; subjectum vero formæ accidentalis, totum compositum. Quumque forma conferat esse, proprietates et actus ejus sunt agere et movere, perficere, actuare, fulcire et conservare. Propterea, quum loquimur de re quacumque secundum ejus distinctam et propriam rationem, dicimur loqui de ea formaliter : ut si dicamus, Album disgregat visum. Itaque forma substantialis est quasi rivulus fontis primi, et tanquam scintillula ignis immensi, et velut radius lucis supremæ; estque ornamentum et pulchritudo ejus cujus est forma. Propter quod Plato metaphorice loquens, datorem formarum vocavit patrem, formam vero prolem, materiam autem materculam. Aristoteles quoque disseruit formam esse quid divinum et optimum ac appetibile.
Amplius, formarum substantialium aliquæ sunt vitales, aliquæ nihil de vita participant. Vitalium demum quædam sunt irrationales, ut formæ brutorum, quæ sunt omnino immersæ materiæ; quædam rationales, quæ non sunt totaliter corporibus suis immersæ.
Chapter 22 of 106