Skip to the text

Propositio 13

Essentia appellatur id a quo fluit esse tanquam a causa intrinseca ac formali principio.

Quod est, quia essentia rei est vera ejus natura ac propria forma. Porro natura rei vocatur, quod est proprium et intrinsecum ejus. Nil autem est magis primum et proprium atque intrinsecum enti, quam sua essentia seu natura: quanquam primum agens, quod est Deus omnipotens, dicatur intimius rebus per influentiam ac realem præsentiam, imo et per suæ supersimplicissimæ infinitatis incircumscriptibilem penetrationem. Forma quoque dicitur, quæ dat esse. Hinc essentia, forma et natura coincidunt, quanquam distinctas habeant rationes. Esse etiam rerum effective fluit ac derivatur a causa efficiente, formaliter vero ab essentia seu natura aut forma.

Amplius, essentia abstractive dicta videtur ab ente, quemadmodum humanitas ab hoc nomine, homo: abstracta vero naturam et formam concreti ac ejus essentiam exprimunt. Quumque ens primo ac principaliter de substantia prædicetur, et secundario de accidente, palam quod essentia primo principaliterque substantiis competat, accidentibus vero secundum quid. Quemadmodum etiam substantiæ incorporales, intellectuales, perpetuæ, sunt nobiliores et eminentiores substantiis materialibus, ac sensibilibus rebus; ita nomen et ratio essentiæ principalius competit illis, quanquam substantia, et item essentia, logice fando, univoce utrisque conveniant. Verumtamen essentia abstractive accipitur, non ab ente qualitercumque sumpto, sed ab ente reali, cui soli convenit habere essentiam; non autem ab ente rationis aut privativo: nam et privatio, ac negatio, atque secundæ intentiones, et futura, aliquo modo entia nuncupantur, quæ tamen nequaquam perhibentur habere essentiam. Essentia ergo dicitur ab ente positivo reali, quod in decem prædicamenta dividitur.

Præterea, quum definitio essentiam definiti enuntiet et designet, recte ipsa essentia etiam quidditas nominatur: propter quod communiter dicitur, quod definitio exprimit quid est rei; et quod definitio est, quod quid est esse rei, significans.

Chapter 15 of 106