Propositio 11
Principium est id a quo aliquid incipit, producitur aut procedit.
Quod est, quia principium antecessionem quamdam designat, utputa durationis vel temporis, originis aut naturæ. Et quamvis causa principiumque coincidant, principium tamen videtur esse communius causa: ita quod omnis causa est suo modo principium, non econtrario, quum et punctus dicatur principium lineæ, cujus causa non est nisi secundum imaginarium fluxum. Nihilo minus principium dividi potest quemadmodum causa. Est namque increatum principium, a quo universa cetera profluxerunt: nam et omnis multitudo ab uno manavit. Est quoque principium creatum, quod multiplex esse constat, videlicet: generale et particulare, intrinsecum et extrinsecum, reale et prædicamentale (decem enim prædicamenta dicuntur decem principia rerum); sicque deinceps proportionabiliter, sicut de causæ divisione inductum est.
Chapter 13 of 106