Propositio 16
Unum, et verum, ac bonum, convertibilia sunt cum ente; et ratione, non re, distinguuntur ab illo, atque ab invicem.
Quod est, quoniam omne ens est unum, hoc est indivisum a se, ac divisum ab aliis: imo quod aggregative est unum, aliquam habet ac participat unitatem; similiter multitudo. Similiter omne ens est verum; et quantum habet de entitate, tantum de veritate. Hæc etenim veritas rei convenit omni enti, in quantum habet naturam, ac speciem correspondentem ac consonam similemque ideæ seu rationi exemplari quam habet in mente divina, ad cujus imitationem producta est secundum superdignissimi ac supersapientissimi Creatoris præordinationem ac institutionem æternam. Omne insuper ens bonum est bonitate naturæ, nec quidpiam est tam vile quin aliquid habeat bonitatis, appetibilitatis ac utilitatis: quod evidenter pateret, si universæ ejus proprietates, vires et efficaciæ innotescerent nobis, quum et venenosissima quædam, ut basiliscus, draco, cerastes, virtutes mirabiles ac medicas in se vires materiasque includant. Hinc optime dixit Philosophus, non posse esse aliquod purum malum, et si tale quid esset, se ipsum corrumperet: quod Plato quoque ac divus Dionysius plenius expresserunt.1 Quumque unumquodque tamdiu permaneat quamdiu remanet indivisum a se, et bonum sit conservativum rei in se, recte dixerunt Platonici, bonum et unum coincidere, nec distingui ab invicem, sed mutuo concomitari. Ad quod insinuandum, Proclus Platonicus in Elementatione sua theologica fassus est: Omne bonum unitivum est participantium ipso, et omnis unitio bonum, et bonum uni idem. Bonum namque est omnium entium salvativum, propter quod appetibile omnibus exstat. Porro quod salvativum et contentivum est substantiæ singulorum, est ipsum unum; dispersio vero unumquodque facit exire a substantia. Hinc rursus fatetur: Omnis multitudo participat uno. Verumtamen unum, et verum, ac bonum, adhuc aliter multipliciter capiuntur et dividuntur.
Footnotes
-
De Div. nom. et ↩
Chapter 18 of 106