Skip to the text

Propositio 9

Causa describitur, quod sit ad cujus esse sequitur aliud.

Quod est, quoniam causa relative dicitur ad causatum, ita quod ad esse (id est ad formalem rationem) causæ, sequitur, esse effectum, qui aliud est a causa, saltem in causatione reali. In causis autem et causationibus secundum rationis considerationem non ita oportet: quum et differentia constitutiva sit speciei, de qua nihilo minus prædicatur; species quoque causa individui nominetur, in quantum natura specifica in individuo formaliter esse legitur, et tale causatum formaliter a sua causa distinguitur, hoc est secundum rationem, non autem realiter, quum speciem de individuo certum sit prædicari. Insuper, ad esse causæ, id est ex causæ exsistentia et virtute, aliud sequitur, puta effectus. Hinc causa respectu sui effectus, se habet per modum perfecti, et fecunditatem includit, ac ipsa causalitas alicujus perfectionis est signum, atque ex plenitudine quadam procedit. Propter quod unumquodque dicitur perfectum, quum potest sibi ipsi simile generare. Hinc juxta Platonem, causalitas est divina quædam proprietas, quoniam causæ est influere seque communicare: unde et rationem boni sortitur. Boni namque est se diffundere, et suam bonitatem communicare.

Chapter 11 of 106