Skip to the text

Propositio 23

Quatuor sunt causæ rei naturalis, et tria principia ejus in fieri, ac duo in esse.

Quod est, quia res naturales (dictæ naturales a natura, quæ est principium intrinsecum motus et quietis) essentialiter constant atque intrinsece componuntur ex materia et forma, in quas et resolvuntur : et illæ sunt causæ rei intrinsecæ essentialesque partes. Causæ vero ejus efficiens et finalis, sunt causæ extrinsecæ. Similiter forma substantialis atque materia sunt intrinseca ac substantialia ejus principia in essendo et facto esse. Verumtamen, quum nil generetur nisi substernatur et subsit subjectum seu materia carens forma, ad quam generatio tendit ac terminatur; idcirco privatio quoque, id est carentia formæ producendæ seu educendæ, cum aptitudine exsistendi, fertur principium rei naturalis in fieri, et causa sine qua non, et quasi per accidens : quia materiæ accidit esse forma privativa. Postremo finis appellatur maxima causa, et causa causarum, magisque influit : quoniam finis movet efficientem, efficiens materiam, qua mota inducitur forma ; et ea adepta cessat motus quantum ad rei productionem, proceditur tamen per motum et actionem ad finis adeptionem : qui processus est ad rei perfectionem.

DE SUBSTANTIALI CORPORUM COMPOSITIONE

Chapter 25 of 106