Propositio 1
Philosophia variis modis accipitur, et juxta hoc multipliciter definitur.
Quod est, quoniam definitio determinate atque præcise exprimit et declarat definitum. Porro philosophia primo communissime sumitur pro quacumque rerum notitia, et sic ita describitur: Philosophia est rerum divinarum et inferiorum seu creatarum cognitio. Unde philosophi sunt vocati, qui quarumlibet rerum causas, rationes, proprietates, actiones et opera studuerunt agnoscere. Sicque sumpta philosophia, theologiam includit, quoniam rerum divinarum agnitio, theologia nuncupatur. Secundo philosophia communiter capitur pro Creatoris ac creaturarum notitia, naturali ratione reperibili seu reperta, sicque taliter definitur: Philosophia est entis increati aut creati scientia, naturali lumine innotescens. Et ita distinguitur a credendorum notitia. Tertio stricte accipitur pro naturali rerum agnitione formata, hoc est virtutibus decorata, præsertim summi boni amore, saltem naturali et acquisito. Juxta quem sensum in Phædone loquitur Plato: Si quem videris ægre ferre quum debeat mori, nequaquam philosophus fuit; itemque: Vir in philosophia ducens vitam, confidit quum debeat mori, maximis se fruiturum bonis; et denuo: Non est (inquit) philosophi circa oblectamenta tactus aut gustus versari. Hinc octavo de Civitate Dei sanctus disseruit Augustinus: Verus philosophus Dei amator est, quia philosophus amator sapientiæ dicitur; Deus autem vera ac summa sapientia perhibetur. Et rursus ibidem: Primum, summum ac verum bonum nominat Plato Deum, idcirco philosophum vult esse Dei amatorem, ut quoniam philosophia ad vitam tendit beatam, fruens Deo beatus sit qui Deum amaverit.
Postremo assignantur et aliæ quædam philosophiæ descriptiones, quæ ad præinductas faciliter reducuntur, ut dum in Didascalico ait Hugo:1 Philosophia est disciplina, omnium humanarum ac divinarum rerum rationes plenarie investigans. Et iterum: Philosophia est amor sapientiæ quæ nullius indigens, vivax mens, et sola rerum primæva est ratio. Hæc definitio ad etymologiam pertinet nominis. Etenim φίλος Graece, amicus Latine dicitur, σοφία vero sapientia interpretatur. Quod autem subjungitur, Sapientiæ, de increata Sapientia dictum videtur, quæ sola nullo eget, et viva mens est omniumque ratio prima : ratio (inquam) exemplaris, idealis ac summe causalis. Rursus : Philosophia est ars artium, universorum rationes probabiliter scrutans. Et item : Philosophia est meditatio mortis assidua. Hæc descriptio per effectum est tradita, atque potissime veris convenit Christianis, qui sæculi vanitate ac voluptate calcatis, conversatione disciplinali et regulari similitudine cœlestis patriæ vivunt, sapientiæ virtutibusque intenti. Hanc demum philosophiæ descriptionem B. Ambrosius a Platone datam affirmat. Siquidem in Phædone Plato testatur : Revera philosophantes morti se præparant. Advertant hoc et erubescant nostri philosophi ac studentes, ambitioni, locupletationi, carnalitati magis quam veritati atque virtutibus insistentes.
Footnotes
-
lib. 1, 11. ↩
Chapter 3 of 106