Propositio 22
Primum et secundum correlative dicuntur.
Primum enim ordinem et habitudinem denotat ad secundum. Verumtamen in eo quod simpliciter et omnifarie seu universaliter primum est, nulla est ad inferiora atque secunda seu posteriora realis relatio, sed econtrario. Porro primum multipliciter dicitur, videlicet : universaliter seu simpliciter ; et ita non est nisi unum primum, quod est Deus æternus, qui universa præcedit dignitate, causalitate, æterna duratione, altissima dominatione, et breviter concludendo, excellentia absolute et penitus infinita. Dicitur quoque primum particulariter et determinate, sicut in omni genere ac ordine rerum dicitur esse unum primum : sicque est unum primum inter creata. Iterum primum aliquid appellatur ratione ecclesiasticæ dignitatis, seu prælaturæ aut principatus. Rursus dicitur aliquid primum ratione communitatis in prædicando. Quædam etiam dicuntur prima secundum viam generationis, quæ posteriora sunt ordine naturæ et perfectionis. Denique ex his facile est pensare, qualiter aliquid multipliciter nominetur secundum.
Chapter 24 of 106