Propositio 10
Variis modis causa dividitur.
Primo quippe dividitur causa in causam increatam, et causam creatam. Causa increata simpliciter prima est et una dumtaxat, quæ est Deus omnipotens et excelsus, a quo omnibus derivatum est esse et vivere, Aristotele teste. — Porro causa creata et secunda, multiplex perhibetur, utputa: universalis, et particularis. Causa universalis vocatur causa communis et generalis, quæ pluribus influit et multa producit, præsertim quæ in unoquovis genere ac ordine prima est: juxta quod dicitur, quod in omni genere primum est maximum atque potissime causativum, in causis directe essentialiterve subordinatis. Præcipue quoque universales causæ appellantur, quæ in omnia ista inferiora sub orbe lunæ contenta, puta in totam sphæram activorum et passivorum, agunt ac imprimunt: de quibus causis tractat liber de Causis intitulatus. Quæ etiam causæ nuncupantur causæ primariæ, ac a philosophis quatuor esse feruntur, videlicet: Deus, intelligentia, anima nobilis, cœlum seu vis causalis cœlestibus corporibus insita. Quatuor, inquam, sunt in communi: nam quamvis prima causa sit simpliciter una numero tantum, intelligentiæ tamen ac animæ nobiles (secundum philosophos) et orbes cœlestes sunt plures. Porro causa particularis censetur, quæ pauciorum est causa, et magis limitatam causalitatem sortita est. Idcirco nil prohibet eamdem causam respectu diversorum et universalem nominari et particularem.
Insuper causa dividitur in causam naturalem, et supernaturalem. Causa naturalis asseritur, quæ secundum solitum cursum ac ordinem rebus naturaliter inditum operatur; causa vero supernaturalis, quæ altiori efficit modo, et supra cursum ac ordinem rerum: ut in miraculosis patet effectibus. Iterum causa dividitur in causam per se, et in causam per accidens; in causam quoque principalem, et instrumentalem; itemque in causam directe agentem, et causam sine qua non; et rursus in causas essentialiter subordinatas seu coordinatas, et in causas accidentaliter connexas; in causam item intrinsecam, et in causam extrinsecam; atque in causam in fieri, et in causam in esse. Postremo causa dividitur communi divisione in causam efficientem, finalem, formalem, ac materialem: de quibus infra dicetur.
Chapter 12 of 106