Propositio 14
Substantia primo ac proprie sumpta, dicitur res per se subsistens.
Quod est, quoniam substantia et accidens dividunt immediate et proprie ipsum ens, analogica non univoca divisione. Et sicut accidens est quod alteri inest, innititur ac inhæret inhæsione informativa, non participans de subjecti sui essentia; sic substantia dicitur res per se subsistens, alteri adventicie non inhærens. Hinc essentiales partes substantiæ, non proprie sed reductive appellantur substantiæ et in prædicamento substantiæ collocantur, ut materia et forma substantialis ejusdem: quod et de integralibus substantiæ partibus verificatur.
Porro substantiam Philosophus dividit in substantiam primam, puta individuum, cujus est primo potissimumque substare tam propriæ speciei ac generi, quam accidentalibus formis; in substantiam quoque secundam, ut sunt species et genera prædicamenti substantiæ, quæ secundario, id est in individuis et per individua sua, accidentibus seu etiam superioribus suis substant. Hinc nomen substantiæ, prout a substando vocatur, primis substantiis primo atque potissime congruit; sed prout a substantiando nominatur, secundis substantiis potius competit: species namque et genera, esse specificum ac genericum largiuntur formaliter individuis sub se contentis.
Insuper substantia rationis sumitur pro ipsa rei essentia, aut etiam pro quacumque entitate: ut quum nomen describitur esse pars orationis substantiam significans. Substantia quoque vocatur possessio seu facultas: ut quum in Evangelio pater legitur filiis suis dedisse substantiam. Rursus substantia sumitur pro stabili consistentia, seu vigorosa permanentia, juxta illud Psalmi: Infixus sum in limo profundi, et non est substantia.
Præterea dividi solet substantia in materiam, formam, atque compositum ex utroque. Rursus dividitur in substantiam separatam, puta incorporalem, immaterialem, et in substantiam corporalem. In substantiam quoque omnino intellectualem, ut sunt intelligentiæ; in substantiam partim intellectualem partimque irrationalem, videlicet rationalem humanam; et in substantiam irrationalem, quæ ultra multipliciter potest subdividi.
Postremo Albertus testatur septem esse substantias simplices, quæ sunt: causa prima, intelligentia, anima, materia, forma, cœlum et elementum. Verum his septem simplicitas valde dissimiliter convenit, imo quibusdam eorum non analogice tantum, sed et prorsus æquivoce. Etenim prima causa simplex asseritur per totius potentialitatis et imperfectionis exclusionem; materia vero, per totius actualitatis atque perfectionis carentiam; cœlestia quoque corpora et elementa, ex materia et forma composita demonstrantur, quamvis comparatione mixtorum quodammodo simplicia queant dici. Corpora demum cœlestia dixerunt philosophi animata.
Chapter 16 of 106