Propositio 27
Materiam primam non posse stare nudam, communis assertio est.
Quod est, quia materia prima est quædam potentialitas pura, et inter creata entitas simplicissima, per totius actualitatis ac formalitatis exclusionem: ideo per se sumptam, sine forma in rerum natura actualiter esse, impossibile reputatur, præsertim quia divinus Dionysius protestatur, per se bonum etiam a non ente participari, id est a materia, ut expositores elucidant:1 quod Plato quoque asserit. Propter quod Proclus deprompsit: Materia quidem ex uno subsistens, entis secundum se expers est speciei. Hinc Augustinus angelum prope Deum, materiam prope nihil conditam fatetur. Amplius, forma est quæ dat esse: quod dum res suscipit, produci, creari generarive perhibetur; corrumpi vero, dum ipsum esse amittit. Idcirco affirmant complures, quod materiam sine forma esse realiter, contradictionem sit implicans: ita quod nec ab Omnipotente fieri queat.
Verum his alii contradicunt, ut Henricus: Oportet, inquiens, falsam quorumdam imaginationem excludere, qui affirmant materiam de se non esse nisi puram potentiam, ita quod si omni substantiali careat forma, mox cadit in non ens.2 Sed quamvis creata sit prope nihil, et quasi medium quoddam inter ens et non ens, attamen in se est quædam natura entitasque realis ac positiva, reales habens effectus, atque substantia capax formarum: idcirco possibilitas esse ipsius non est simpliciter a forma dependens, sed potius econverso; imo est susceptibilis esse per se, tanquam quid per se creabile ac propriam habens ideam in Deo. Nec minus potens est Deus materiam conservare quam creare. Et sicut conservat eam in esse per formam, sic potest eam conservare per propriam increatam potentiam, etiam magis quam accidentia, quæ plus quam materia distant a per se subsistente substantia. Denique qui istud de materia negant, amplius id negarent de accidente, nisi oppositum constaret ex fide.
Hanc opinionem sequitur Scotus: Non est (dicens) contradictio, materiam esse sine omni forma: quoniam unum absolutum distinctum et prius alio absoluto, potest absque contradictione esse sine illo; materia autem est hujusmodi absolutum. Quod vero asseritur, omne esse a forma procedere, intelligitur de esse completo specifico. Huic positioni consentio quantum ad hoc quod ait istud non implicare.
Postremo de his diffusius scriptum est super secundum Sententiarum, distinctione duodecima.3
Footnotes
Chapter 29 of 106