Propositio 28
Individuationis principium, causa seu ratio, est id a quo individuum habet esse limitatum et singulare unumque numero.
Quod est, quia de ratione individui est esse hoc aliquid. Quumque in eodem non sit nisi unum esse substantiale specificum, constat quod res ab eodem habet esse et hoc esse; nec esse et hoc esse rei distinguuntur realiter, sed ratione dumtaxat. Denique certum est, quod causa extrinseca et effectivum principium ipsius esse rei individualis, est causa producens, id est creans, generans aut educens; resque producta eo ipso quo est terminus realis productionis, est quid singulare, individuale, signatum: quoniam agere, pati, esse et fieri, sunt suppositorum seu singularium rerum. Rursus, quidquid est in rerum natura actualiter consistens, est quid numero unum: solus quippe intellectus causat universalitatem in entibus. Ideo individuari nulli convenit rei, nec formæ, nec speciei, secundum suum esse reale, sed solum secundum esse abstractum et logicum, quo sibi competit ratio communitatis seu universalitatis, hoc est aptitudo exsistendi in multis seu communicabilitas ipsa et fluxus indeterminatus, quorum nullum convenit rei secundum suum esse actuale, exsistentiale, reale, imo proprio suo esse exsistentiali determinata est et singularizata: unde esse dicitur suppositorum. Hinc neque materia, neque materia hæc, nec quantitas, est causa individuationis naturæ aut formæ, nisi secundum logicam considerationem seu abstractive loquendo de formis.
Porro, asserere quod materia hæc materiave signata, sit individuationis principium, videtur oppositum in adjecto, sermo incultus, et propositio falsificans semetipsam: quum materia hæc et signata dicat quid individuatum, sicque quod materiam ita signavit et limitavit, potius esset individuationis principium. Insuper, materia de se est maxime indeterminata, potentialis, confusa et illimitata: non ergo est limitationis et individuationis principium, sed potius forma, quæ distinguit et separat, materiamque determinat et ejus confusionem decorat. Rursus, quum compositio prima præcedat secundam, videlicet unio formæ substantialis cum materia sua, unionem materiæ cum accidente, consequens est, materiam prius determinari, signari et contrahi per formam substantialem quam per quantitatem et qualitatem. Amplius, sicut forma generaliter sumpta fertur esse in multis, et communicabilis pluribus dicitur, sic et materia. Iterum, sicut forma dat esse materiæ, sic hæc forma huic materiæ largitur hoc esse: sicque forma multo plus determinat individuatque materiam, quam econtrario.
Si autem objiciatur, quod forma de se communicabilis est multis, et in materia recipitur, atque per hoc limitatur et individuatur; respondendum, quod ista et consimilia objecta ex apprehensione procedunt phantastica. Nunquam enim forma communis, sed solum singularis, informat quamcumque materiam; estque forma prius ordine naturæ singularis forma, in quantum est suo modo terminus realis productionis, et exsistentiam habens, quam informet, actuet determinetve materiam: sicut esse prius est quam agere. Nec forma in materia determinatur, individuatur aut limitatur, nisi in quantum impossibile est eam simul plures informare materias: universalitatem autem in formis ac rebus efficit intellectus.
Chapter 30 of 106