Propositio 3
Philosophia proprie sumpta in tres partes dividitur, puta in naturalem et ethicam ac mathematicam; strictius vero accepta, in physicam, mathematicam metaphysicamque partitur.
Hinc divisio philosophiæ præcedenti propositione inducta, datur de philosophia valde communiter dicta. Philosophia vero minus communiter considerata, quæ est notitia ex naturali lumine patens, tam de ente reali quam de ente per rationem formato, in naturalem et ethicam ac mathematicam est divisa: et de ea sic sumpta intelligitur divisio ista. Unde undecimo de Civitate Dei loquitur Augustinus: Triplicem divisionem philosophiæ Plato primus dicitur invenisse. Octavo quoque de Civitate: Celebriores (inquit) philosophi de Deo senserunt, quod in ipso est causa subsistendi, ratio intelligendi, et ordo vivendi: quorum primum ad philosophiam naturalem pertinet; secundum, ad rationalem; tertium, ad moralem. Denique in hac philosophiæ divisione, per naturalem etiam mathematica et metaphysica designantur. Philosophiam vero stricte ac multum proprie sumptam, quæ est de ente naturali dumtaxat, Aristoteles sexto Metaphysicæ in physicam, mathematicam metaphysicamque divisit.
Chapter 5 of 106