Skip to the text

Propositio 6

Hæc nomina, actus, potentia, causa, principium, habitus, essentia, substantia, esse, natura, virtus, mensura, forma, materia, primum, secundum, et consimilia multa, variis modis tam in philosophia quam in libris theologicis accipiuntur.

Quod est, quia secundum subjectam materiam loqui oportet; et sermo rei, non res sermoni, debet esse subjectus. Ejusdem quoque rei diversæ ac multæ sunt proprietates, et quod respectu unius est primum atque superius, et per modum actus se habens, respectu alterius est secundum et inferius, seque potentialiter habet: quemadmodum anima rationalis per comparationem ad substantias separatas, magnæ imperfectionis consistit; respectu autem irrationalium corruptibiliumque formarum, grandis est excellentiæ. Istud infra frequenter patebit de singulis.

Chapter 8 of 106