Skip to the text

Propositio 8

Potentia in potentiam activam ac passivam dividitur, ac pluribus sumitur modis.

Hoc evidenter ostenditur. Nam et Deus dicitur potens, ac sua potentia, quum in ipso sint idem essentia, potentia, actio, seu esse, et posse, ac agere: quod non nisi de activa potentia veritatem sortitur. Materia quoque prima vocatur potentia, imo potentia pura, quemadmodum Deus dicitur actus purus. Quod de potentia passiva verificatur, de qua testatur Philosophus: Potentia est principium movendi seu transmutandi ab altero secundum quod alterum. Quod intelligendum est de potentia transcendenter accepta, quæ in omni genere invenitur, secundum quod actus et potentia dividunt ipsum ens. Unde videtur quod actus et activa potentia re ipsa coincidant: et sicut activa potentia est principium agendi in aliquid seu quidpiam producendi, sic passiva potentia est principium et origo recipiendi motum, impressionem et influxum ab alio. Alio modo potentia contractius capitur ut est species aut pars speciei prædicamenti qualitatis, cujus secunda species, naturalis potentia vel impotentia nominatur.1 Porro divinus Dionysius in omni re creata distinguit esse, posse et agere, seu essentiam, potentiam et operationem. Insuper potentia frequenter relationem includit, seu quædam relatio est, secundum quod potentia pro potestate, auctoritate vel jurisdictione accipitur: quam licet nonnulli non aliud esse dicant nisi spontaneam subditorum subjectionem, verius tamen sentitur esse realis relatio. Passiva demum potentia proprie potentialitas appellatur.

Footnotes

  1. De Cœlest. hier. c. XI. ↩

Chapter 10 of 106