Skip to the text

Propositio 17

Natura pluribus modis accipitur, dividitur ac definitur.

Quod est, quia nomen naturæ a verbo hoc, nascor, derivatur. Sicque primo designat essentiam rei, prout ex ea actus aut operatio oritur: et ita hoc nomen commune est tam increatæ essentiæ quam creatæ. Unde, ut asserit Hugo: Antiqui naturam primo sumpserunt pro ideali et exemplari ratione rei creatæ in mente divina. Idea quippe est factivum rerum principium in summo opifice. Sic quoque taliter definitur: Natura est quæ cuilibet rei proprium esse largitur. Secundo natura limitatius sumitur pro quidditate rei specifica, et sic eam definit Boetius: Natura (inquiens) est unamquamque rem informans specifica differentia, id est essentia distinguens specifice. Tertio appellatur natura vis causalis, consimilium procurativa, et definitur hoc modo: Natura est vis insita rebus, ex similibus similia procreans; ut est vis generativa. Quarto accipitur pro naturali seu innata inclinatione, operatione aut proprietate: sicut natura gravium dicitur ferri deorsum, et natura levium ferri sursum, atque natura cholerici est cito irasci. Quinto determinate, prout in Physicis reperitur, ut quum dicitur: Natura est principium motus et quietis ejus in quo est, per se. Sexto communissime, pro omni eo quod intellectu concipi potest, ut dum ait Boetius: Natura est earum rerum quæ quum sint, intellectu quoquomodo capi possunt. Septimo pro quacumque re quæ vel agere potest vel pati: et sic tam forma quam materia nominatur natura.

Quumque naturale a natura nomen acceperit, potest naturale tot modis dici quot natura, puta quod alicui convenit ex sua natura, aut ex innata dispositione, aut a creationis exordio. Rursus vocatur naturale, quod agitur aut procedit secundum cursum, legem ordinemve naturæ. Naturalia rursus dicuntur, de quibus naturales seu physicæ tractant scientiæ.

Chapter 19 of 106