Propositio 26
Materia aut non est de essentia materialium substantiarum, aut est pars minus principalis essentiæ earumdem.
Quod est, quia essentia rei appellatur quidditas ejus, quæ est forma totius, a qua profluit esse rei specificum, et ita est quid actuale, formale, fecundum. Quumque materia sit passiva potentia, recipiens, non præstans nec effluens esse, videtur quibusdam non pertinere ad essentiam substantiæ tanquam vera pars quidditatis, sed solum ut intrinsecus terminus fluxus formæ substantialis actuantis informantisque ipsam materiam. Hanc opinionem Albertus et ejus sequaces secuti sunt.
Sed quoniam juxta Boetium et communem doctrinam, substantia in materiam, formam et compositum ex utroque dividitur, atque materia pars essentialis seu substantialis ipsius compositi nuncupatur, ita quod natura specifica materialium substantiarum includit materiam tanquam partem sui essentialem;1 videtur aliis quod materia quoque ad essentiam materialium spectet rerum tanquam essentiæ pars, quamvis minus principalis. Nam etsi per se sit passiva potentia, non emanans nec exserens esse, attamen ut jam actuata et fecundata a forma, stansque in ejus contactu, et esse ab ipsa forma sortita, cooperatur necessarioque concurrit atque coinfluit ad esse quidditativum specificum. Præterea, sicut materia non habet esse nisi a forma, ita nec forma (rationali anima dempta) valet exsistere sine materia, cujus est formæ substare et eam fulcire ac sustentare. Hanc positionem Thomas, Ægidius ac alii plures sequuntur, argumentantes ex hoc, quia essentia est id quod per definitionem significatur; definitio autem naturalium seu materialium rerum non formam solum, sed et materiam comprehendit, ut quum dicitur: Homo est substantia seu animal constans ex anima rationali et corpore. Nec definitio talis datur per additamentum, quum res naturalis sit ens completæ essentiæ. Hinc, teste Boetio super Prædicamenta, usia, id est essentia seu natura, designat compositum. Averroes quoque septimo Metaphysicæ: Natura (inquit) generabilium est quid medium, id est ex materia et forma compositum. Avicenna itidem fassus est, corporalium quidditatem esse compositionem formæ et materiæ, id est quid unitum ex forma atque materia: quod de illorum materia propinqua et propria rite accipitur.
Footnotes
-
Cf. t. XXII, p. 17 C' ets. ↩
Chapter 28 of 106