Skip to the text

Propositio 25

Omnium corporalium rerum materia est aliquo modo una, et aliquo modo diversa.

Nempe, dum loquimur de materiæ unitate, loquimur de ea secundum quod ad ipsam sistit ultima resolutio materialium rerum. Hinc de unitate materiæ contingit loqui tripliciter, secundum quod ad materiam tripliciter fit et stat materialium resolutio ultimata. Naturalis namque, generationem et corruptionem considerans, versatur circa materiam prout materia est generationis et corruptionis principium ac subjectum: juxta quem modum materia in solis inferioribus reperitur. Quumque omnia inferiora ista, videlicet mixta et elementa, sint ad invicem transmutabilia, quorum omnium resolutio ultima sistit in materia prima privationi formæ annexa; ideo naturalis seu physicus inferior, qui circa generationem et corruptionem negotiatur, asserit ac fatetur universorum generabilium et corruptibilium materiam secundum se consideratam esse eamdem, id est ejusdem naturæ ac rationis. Porro physicus universalis superior, considerans ipsam materiam seu naturam mutabilem sive ad situm sive ad formam, perpendit omnem passionem seu mutationem in superioribus et inferioribus, per quam mutabilia sunt ad situm, esse ex partibilitate mobilis, cujus principium exstat materia; aut contrarietate, cujus subjectum est materia ipsa: idcirco resolvit ad materiam cunctas corporalium passiones et motiones, atque ob hoc affirmat universorum corporalium, tam cœlestium quam inferiorum, eamdem esse materiam in communi secundum se consideratam. Metaphysicus vero considerat naturam omnis creaturæ, præsertim substantiæ, in qua attenditur actus essendi, quem forma largitur, et stabilitas exsistendi per se, quam confert id cui innititur forma, hoc est materia. Quumque per se esse, quod est actus substantiæ, in spiritualibus ac corporalibus dicat communitatem, non æquivocationem, imo communitatem generis ac rei, non analogicam dumtaxat; idcirco oportet recurrere ad principii unitatem. Unde secundum metaphysicum, in omnibus per se entibus consistit materiæ unitas.

Itaque physicus negat materiam esse eamdem in universis, quoniam non considerat materiam secundum ejus essentiam, sed quantum ad ejus esse, atque ut est subjectum per modum prætactum; certumque est materiam aliquod esse habere in corruptibilibus quod non habet in incorruptibilibus. Metaphysicus demum attendit materiam non solum quoad ejus esse, sed et quantum ad ejus essentiam; quumque omni forma et esse abstractis, non sit reperire, imo nec fingere, in materia diversitatem, asserit materiam in omnibus esse unam secundum essentiam suam et speciem. Denique, quoniam eminentiori modo judicat metaphysicus quam inferiores scientiæ, hinc asserentes in omnibus eamdem esse materiam, altius elevati sunt, et melius judicaverunt. Materia namque dupliciter potest cognosci: primo per omnium formarum et actualitatum formalium privationem et abstractionem tanquam intelligibilem tenebram. Cognitio autem per analogiam est cognitio per habitudinem quamdam; habitudo vero materiæ est per potentiam ad formam. Est ergo cognitio materiæ alia, per comparationem ad formam, mediante potentia. Potentia quoque materiæ dupliciter potest comparari ad formam: primo, in quantum materia præbet formæ fulcimentum in ratione entis, et ita considerat eam metaphysicus; aut sub ratione mobilis, sicque eam considerat naturalis. Itaque duplex modus iste cognoscendi et considerandi materiam, est ratio et origo præfatæ diversitatis opinionum de materiæ unitate in omnibus: ideo per istam distinctionem et responsionem poterit concordari opinionum illarum diversitas. Hanc responsionem secutus est Bonaventura.

Avicenna quoque perhibuit omnium corporalium unam esse materiam. Cui Commentator objecit, quia materia quantum in ipsa est, est in potentia ad quamlibet formam, nec simul esse potest sub pluribus substantialibus formis. Si ergo materia in cunctis corporalibus ejusdem est rationis, posset cœlestium corporum materia alias formas recipere; similiter materia inferiorum, formas cœlestium. Huic opinioni Averrois S. Thomas consentit, dicens materiam ex sua natura esse passivam potentiam, ideoque distingui per proprium actum, id est formam substantialem, ad quam directe ordinatur, quemadmodum potentiæ distingui dicuntur per actus et objecta. — Utraque opinionum istarum probabilis est. Et huic secundæ opinioni magis consentiunt Richardus, Petrus, Udalricus, Durandus, imo et Alexander atque Albertus. Verumtamen prima illa positio verior rationabiliorque videtur: ex qua etiam, ut apparet et tactum est, potest competens concordantia assignari. Interim, quod potentiæ dicuntur distingui per actus, verificatur potius quantum ad innotescentiam seu manifestationem distinctionis potentiarum, quam quoad distinctionis efficientiam, quum eadem sint principia essendi et distinguendi, et potentia una ab alia distingueretur, quamvis nil operaretur. Insuper si materiæ diversorum prætacto modo per ordinem et habitudinem suam ad proprias formas distinguerentur, materiæ primæ nobiliorum formarum essent per se nobiliores materiis formarum ignobiliorum, et ita non essent puræ potentiæ.

De his super secundum Sententiarum, distinctione duodecima, dictum est plenius.

Chapter 27 of 106