Skip to the text

Propositio 15

Ens et esse multipliciter accipiuntur ac dividuntur.

Hæc quippe communissima et absolutissima sunt, nec per priora et communiora valent notificari. Imo ens est primum (secundum Avicennam) quod cadit in intellectum. Esse quoque, ut in libro de Causis expressum est, prima est rerum creatarum; et non est latius neque prius eo, quoniam esse est ante vivere, sentire et intelligere. Verumtamen possunt hæc aliquo modo describi et notificari, dicendo quod ens est quod habet aliquo modo distantiam ac recessum a nihilo, habens quid positivum nihileitati contrarium; esse vero, est primus actus ipsius entis, actus utique substantivus, immanens et quietus: unde et esse, verbum substantivum vocatur.

Porro ens et esse dividuntur in ens ac esse increatum, quod est perfectionaliter infinitum ac independens, penitus simplex et omnimode unum; atque in ens ac esse creatum, quod necessario est finitum, dependens ac multiplex, in quo aliquid actualitatis et potentialitatis consistit. Rursus ens dividitur in ens reale, et ens rationis. Ens vero reale dividitur in decem prædicamenta; et item in substantiam et accidens, seu in ens simpliciter et in ens secundum quid: quod redit in idem. Accidens item in novem prædicamenta secatur: non quod sit genus ad ea, aut univoce de ipsis dicatur, quum illa sint genera generalissima. Insuper esse dividitur in esse essentiæ, et esse actualis exsistentiæ: de quibus infra tangetur.

Chapter 17 of 106