Skip to the text

Propositio 2

Quemadmodum philosophia multipliciter sumitur, ita et variis modis atque in multas partes seu species ipsa dividitur.

Communis quippe philosophiæ divisio est in philosophiam realem et rationalem. Philosophia realis appellatur, quæ de objecto reali tractat et loquitur. Objectum quoque reale, est opus Creatoris sive naturæ. Philosophia vero rationalis tractat de entibus rationis, quæ sunt humanæ rationis effectus : ut sunt verba, propositiones, argumentationes. — Denique philosophia rationalis dividitur in grammaticam, quæ docet congrue loqui; in logicam, quæ docet verum a falso discernere; in rhetoricam, quæ docet ornate effari. Hinc istæ tres partes philosophiæ rationalis, etiam sermocinales dicuntur. Quæ adhuc multipliciter subdividuntur, utpote : grammatica, in permissivam et prohibitivam ac præceptivam; præceptiva quoque, in orthographiam, etymologiam, diasyntheticam et prosodiam. Præterea logica dividitur in naturalem et artificialem : artificialis, in utentem et docentem; docens, in veterem artem et novam. Ad veterem spectat liber Prædicamentorum (ad quem adminiculatur liber Prædicabilium Porphyrii), et liber Perihermenias. Ad novam vero pertinent, liber Priorum, qui est de syllogismo incontracto; liber Posteriorum, qui tractat de syllogismo demonstrativo, hoc est necessarie probativo; liber Topicorum, qui est de syllogismo probabiliter concludente; liberque Elenchorum, qui est de syllogismo apparenter solum probante. Rhetorica item in novam veteremque partitur : de quibus in libris Tullii ac alibi agitur.

At vero philosophia realis subdividitur in speculativam et practicam. Speculativa est cujus finis immediatus et proprius est contemplatio veritatis, circa quam versatur : quæ in physicam, mathematicam metaphysicamque secatur. Physica de conjunctis materiæ secundum rem et rationem pertractat; mathematica de conjunctis materiæ secundum rem, et abstractis ab ea secundum rationem, videlicet de quantitate continua et discreta, determinat; metaphysica de separatis secundum rem et rationem considerat principaliter ac directe. Insuper physicæ quinque sunt libri, secundum quod subjectum physicæ, quod est ens mobile seu potius corpus mobile, quintupliciter consideratur : primo scilicet, incontracte seu in communi, de quo in libro agitur Physicorum; secundo, contracte ad ubi, de quo fit mentio libro de Cœlo et mundo; tertio, ad formam simplicis elementi, de quo in libro de Generatione et corruptione; quarto, ad formam mixti imperfecti, de quo in libro Meteororum; quinto, ad formam mixti inanimati, ut libro de Mineralibus. Insuper libri physicæ partiales ac speciales sunt libri de Anima, liber de Animalibus et plantis, libri quoque parvorum naturalium, puta de Respiratione et inspiratione, de Juventute et senectute, de Brevitate et longitudine vitæ, de Sanitate et ægritudine, de Nutrimento et nutribili, de Sensu et sensato, de Memoria et reminiscentia, de Somno et vigilia, de Causa motus animalium. Amplius, partes seu species mathematicæ sunt: arithmetica, quæ tractat de numero secundum se; et musica, tractans de numero sonoro seu contracto ad sonum, estque scientia arithmeticæ subalternata. Hinc arithmetica et musica sunt de quantitate discreta. Aliæ vero duæ partes mathematicæ sunt de quantitate continua, puta: geometria, quæ est de quantitate continua secundum se; et astronomia, quæ agit de quantitate continua contracta ad motum.

Interea philosophia realis practica, cujus finis est operatio, dividitur in activam et factivam. Activa, in ethicam, œconomicam, politicam. Ethica est de regimine hominis per virtutes morales quoad propriam suam personam, propter quod et monastica nuncupatur. Œconomica vero est de regimine hominis per respectum ad domum sive familiam: hinc et domestica nominatur. Politica autem est de regimine communitatis civilis, seu hominis ut est caput aut pars communitatis ipsius. Porro factiva partitur in septem artes mechanicas, quæ sunt: ars lanificii, ars venandi, ars militandi, ars navigandi, ars agriculturæ, ars medicinæ, arsque fabrilis; ad quas ceteræ reducuntur.

Verum jam dictis objici potest, quod logica agit de prædicamentis, quæ sunt entia positiva realia: et ita non esset philosophia rationalis et sermocinalis, sed magis realis. Respondetur, quod logica tractat de illis, non in quantum sunt talia, imo sic agitur de ipsis in metaphysica; sed ut substant actibus rationis, videlicet ut sunt genera generalissima: juxta quod loquitur Avicenna, quod logica est de intentionibus secundis adjunctis primis, hoc est, prout fundatæ sunt super primas, id est super ipsas rerum essentias seu naturas. Secundas demum intentiones vocat ipsos respectus seu logicas rationes ac habitudines per intellectum adinventos, et fabricatos circa primas intentiones, ut sunt rationes specierum ac generum, etc., in quantum hujusmodi, puta hujuscemodi generalitates, quæ extra animam nihil sunt.

Rursus objicitur præinductis, quia (ut patuit) philosophia est amor ac studium sapientiæ, non ejus quæ instrumentis explicatur, ut est architectura, agricultura et consimilia; sed illius quæ sola rerum primæva est ratio. Et respondendum, quod idem actus potest pertinere ad philosophiam secundum suam propriam rationem, atque ab ea excludi secundum suam administrationem: sicque agriculturæ ratio exstat philosophi; administratio, rustici.

Chapter 4 of 106