Skip to the text

Propositio 5

Quinque sunt prædicabilia, decem prædicamenta, quatuor prædicata.

De prædicabilibus tractat in libro suo Porphyrius; de prædicamentis, Aristoteles in libro Prædicamentorum; de prædicatis, idem in libris Topicorum. In quibus verbis non sumitur prædicabile pro omni eo quod potest aut aptum est prædicari de alio; nec prædicamentum, pro omni eo quod assidue de aliquo prædicatur; nec prædicatum, pro omni illo quod actualiter prædicatur de aliquo: sed secundum speciales ac proprias rationes ista sumuntur. Prædicabilia quippe dicuntur ac distinguuntur et numerantur secundum diversos modos dicendi seu prædicandi de inferioribus suis, in quid aut in quale: sive inferiora illa cadant sub arte, sive non. Prædicata vero distinguuntur penes varios modos inhærendi suis subjectis, de quibus per dialecticam artem possunt ostendi. Prædicamenta autem sunt generalissima genera, de quibus nil univoce enuntiatur. Porro sufficientia quatuor prædicatorum sic assignatur: Omne prædicatum inest suo subjecto: aut ergo convertibiliter, aut non. Si convertibiliter, hoc contingit dupliciter: quia aut exprimit esse subjecti, et ita est definitio, quæ et terminus nominatur, quoniam infra se quasi includit, id est, significative terminat, esse definiti; aut non indicat esse rei, et ita est proprium. Si secundum, hoc quoque dupliciter accidit: quia aut est de essentia sui subjecti, et ita est genus; aut non, sicque est accidens.

Hæc tetigisse sufficiat, ut alibi tradita ad memoriam revocentur. Quumque de sex ultimis prædicamentis Aristoteles modice scripserit, Gilbertus Porretanus episcopus de eisdem diffusius in libro Sex principiorum disseruit.

Chapter 7 of 106