Propositio 4
Septem sunt artes liberales: inter quas nec artes mechanicæ, nec physica et metaphysica computantur.
Artes namque liberales sunt trivium, id est tres scientiæ rationales, grammatica, logica, rhetorica; atque quadrivium, id est, arithmetica, musica, geometria, astronomia. Quæ artes vocatæ sunt liberales: quoniam liberas, id est expeditas et exercitatas, exigunt mentes, quia subtiliter de rerum disputant causis; et rursus, quia antiquitus liberi tantum, id est nobiles, eis consueverunt studere; plebeii vero et ignobilium filii in mechanicis studuerunt ob operandi peritiam.
Verum ex his sequi videtur, quod physica quoque et metaphysica inter liberales computandæ sint artes, quum et septem præfatis artibus subtiliores, nobiliores et liberiores consistant, imo ad eas illæ septem disponunt et ordinantur. De hoc in suo Didascalico loquitur Hugo: Logica et mathematica ordine addiscendi, sunt priores quam physica, et ad eam quodammodo instrumenti vice funguntur, id est, per modum instrumenti disponunt: quibus unumquemque primum informari oportet. Hinc in septem liberalibus artibus decreverunt antiqui suos specialiter instruendos: in quibus tantam utilitatem esse senserunt, ut qui harum scientiam primum firmiter accepisset, ad aliarum scientiarum notitiam facilius perveniret. Sunt etenim quasi optima quædam instrumenta ac rudimenta, quibus intellectui via paratur ad plenam notitiam verioris philosophiæ: hinc trivii atque quadrivii nomen sortitæ sunt, eo quod his tanquam quibusdam viis vivax animus ad secreta philosophiæ introeat. Nemo tunc dignus magistri nomine videbatur, qui non has septem artes novisset: quas tam studiose quidam didicisse leguntur, quod eas memoriter retinebant, atque ex eis rationes regulasque sumpserunt ad solvendum celeriter dubia quæque eis proposita; ideo tunc tot sapientes fuerunt, quod plura conscripserunt quam nos legere valeamus. Porro scholares nostri aut nolunt aut nesciunt modum congruum in discendo servare: hinc multos habemus studentes, paucos sapientes. Ex his patescit præfatas septem artes liberales vocari, non quod ceteris sint scientiis naturalibus digniores, sed quoniam ad digniores, videlicet physicam metaphysicamque, præcipue conferunt ac disponunt.
DE METAPHYSICA GENERALI
Chapter 6 of 106